Latin
Cap. LXIIII
Galenus, Epitome Galeni operum 825-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXIIII. Nec uerò tantùm uentriculus sitibundos, minimeque sitientes reddit, &frigidi calidique potus appetentiores, sed ea quoque uiscera quae in thora ce sunt, ut cor atque pulmo. Caeterùm qui ob horum sitiunt caliditatem, plus inspirant, &longius 60 expirant, atque aestum in thorace percipiunt: non sicuti qui uentriculi ratione in hypochondrijs ca liditatem patiuntur. Praeterea bibentes, non statim quiescunt, &frigidus potus magis eorum sitim restinguit. Refrigerat autem eosdem &frigidi aëris inspiratio, quae nihil illos iuuat, qui uentriculi ratione sunt sitibundi.