Latin
876.6 to 876.7
Galenus, Epitome Galeni operum 876.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Contrà, quae prorsum sunt emota, haec rursus ipsa quidem retrorsum, reliquam uerò partem sensim duci pror sum: nec secus de caeteris differentijs. Cauendum tamen est interim, ne in adducendis contrario motu partibus, extantiae fractorum ossium frangantur. Quibus sanè confractis, non poterunt ad amussim inter se coaptari fracti ossis fines. Ob idque dissidentia ossa, è directo admota esse oportet: quod commodè fieri nequit, nisi retracta sint, idque aut manibus, aut uinculis, aut instrumentis. Postea uero quàm abundè reuulsa fuerint, nec ullus supersit metus, ne se in adducendo tangant, tum in directum opponere, uinculaque remittere, ac musculis ipsis diductorum in idem commissionem permittere expedit: interim uerò te ipsum quoque manibus subseruire: &sicubi aliquid paululum sub sultet, corrigere atque formare. Ab ijs secundum, quò fracta ossa deli gandi ratio. Sphacelos est os sium caries (armptela. Splenia fractis issibus confirmam dis requiri. Ceratum humidum. Figuram eam o si fracto eligen dam esse, quae minime dolorific sit.