Latin
877.1 to 877.4
Galenus, Epitome Galeni operum 877.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Fracta ossa, ter tio die soluenda Ferulis quand rtendum ad fecta ossa firma da. Perfusione aqua calidae quando vtendum circ ossa fracta. quò diriges, fuerit, ut immotum prorsus membrum consistat, ne quid eorum quę effinxeris, mo ueatur. Ne uerò per motiones ipsas disiungantur ossa commissa, tuta deligatura complecti fractu ram oportet. Quam sanè deligaturam nec adeo debemus arctare, ut eam comprimat: nec remit. tere ita, ut sit laxa. Ac pectori quidem latissima fascia congruit: artubus autem &iugulo, angusta, sed quae tantum ex uersuum numero securitatis adijciat, quantum ex angustia deficit. Ad 1 hęc deligaturae principium debet super ipsam fra cturam inijci, ac circunduci bis terue: hinc uero ad membrum reliquum dispensari. Siquidem qui sic deligat, &ab integris ad laborantem partem sanguinis confluxum arcet, &quod iam collectum in ea est, exprimit: prohibetque circa fractu ram excitari tum phlegmonem, tum sphacelum, quae ossium caries &corruptela existit. Caete rùm quum duae partes sint, quae &recipere ali quid à laborante particula, &transmittere ad eam 20 possint: utique quae superiacent, tum propter mult tudinem, tum magnitudinem, ad ambo magis sunt habiles. Extremae uerò, propter causas contrarias exiguum quidem aliquid uel recipere, uel transmittere possunt: at multùm nec aegris submini nistrare, nec ab ipsis recipere. Sed nec sola deligatura fasciarum est satis ad commissorum ossium tutelam, nisi etiam &splenia unà cum fascijs exte rioribus adhibeantur, quae haec quoque ipsa stabiliant. Ne autem phlegmone oriatur, cerato est hu 30 mido utendum. Iam uerò repositionis figura eligenda est, quae à dolore maximè sit immunis, quò nec phlegmonem particula contrahat, &aeger persistere in una ea diutissimè immotus possit. Ac talis sanè est quammaximè naturalis membro ut brachio quidem, angulosa: cruri uerò, quę pau lò minus porrecta est. Verùm ad dolorem uitandum non modò naturalis habitus cuiuis instrumente est utilis, sed etiam consuetudo quoque conducere nonnihil uidetur.