Latin
88.1 to 88.4
Galenus, Epitome Galeni operum 88.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
menta propelleIleo morbo ins stante stercus e nomi. Venter cur circa ibos contraha tur. Tempora tria circa nutrime ti concoctionem, distributionemque omnibus: uel priuatim huic cuipiam talis effici. tur. Et natura quidem, omnibusque communiter animalibus, cor quam iecur, &iecur quam intestina &uen ter, item arteriae quam uenę, tum quod utile est ad se se trahere, tum quod diuersum ab hoc est, à se re pellere, magis ualent. At priuatim in unoquoque nostrum alio tempore iecur ualentius trahere potest, alio uentriculus. Quippe ubi in uentricu lo copia alimenti est, ac iecur uehementer appe tit, omnino id ualentius trahit. Inuicemque, iecinore referto &distento, uentre uerò appetente, ac ua cuo, ualentior habendi uis in hunc transfertur. Estque nonnunquam quo minus anima esuriat causa, nutrimenti abundantia in iecinore. Nam uenter si melius, paratiusque nutrimentum habet, externum non postulat. Sin aliquando postulat, neque eius copia datur, excrementis biliosis, pitui tosis, atque serosis impletur: quae utique trahenti ie cur illi remittit. Siquidem ut particulae altera ab altera nutrimentum trahunt, sic altera in alteram quod superuacuum est, à se pellit. Estque haec uocatarum fluxionum causa. Confluunt autem ac fugantur superflua à fortioribus semper ad imbecilliores particulas, donec ad omnium imbecil limas deuentum sit: à quibus postea in alias trans fluere nequeunt. Constat itaque non esse unicum motus modum, quo in corpore materiae mouear tur, quum contrarias potentias, necessariò contra rij motus sequantur. Eoque uenter, quod excremen torum in eo fluitat, per uomitionem expurgat quid subsidet, alui deiectione: etsi in morbo Ileo in quo transitus omnino est praeclusus, ob ipsius intestini phlegmonem, stercus etiam uomatur. Vnde mirum non est, si à corporis superficie, insolito frigore subitò &stipata, &imbecilliori reddita, ad ipsa usque intestina, &uentrem, aliquid translatum peruenit. Ac tales quidem motus celerius ces sant. Qui autem ab internis partibus irritant, ij &uehementiores fiunt, &diuturniores.