Latin
88.5 to 88.8
Galenus, Epitome Galeni operum 88.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
At uerò quum particula quaeque similiter uentri appe 40 tat, utique &nutritur, &nutrimentum amplecti tur ad eundem, quo uenter, modum. Caeterùm uenter ipse non idcirco circa cibos se contrahit, quò reliquis partibus eos reddat accommodos sed quòd totum eius corpus, et attrahendę propri sibi qualitatis, &eadem fruendi, sicut antè monstra tum est, uim obtineat. Accidit uerò interim, u eos alteret. Humore quorum ubi impletus satia tusque est, pro onere eos de caetero habet, &deij cit, ipse scilicet ad aliud opus, nempe ut agglutinet, conuersus. At ab eo nutrimentum descendens quum per tota intestina tunc permeet, per uasa quae ad ea pertinent, rapitur: plurimum quidem in uenas, exigua quaedam portio in arterias. Quo tempore tunicis etiam intestinorum apponitur Ac inibi omnem iam naturae circa nutrimentu operam in tres temporum uices cogitatione partitus, in prima quidem simul &manere id in uentriculo, &concoqui, intellige: tum uentri ips ad saturitatem apponi, aliquid uerò eius etiam 60 ad iecur ascendere. In secunda, transire ad inte stina, ijsque ipsis &iecinori ad saturitatem apponi: tum portiunculam eius exiguam in omnem con poris partem ferri. Porrò hoc tempore, quod in pri mo est appositum, id uentriculo affigi intellige. In tertia uerò temporis portione, uentriculum qui dem iam nutriri, ijs quae affixerat planè assimilatis: affigi uerò tam iecinori, quam intestinis, quae ijs fuerant apposita: praeterea in omnes corporis partes digestionem appositionemque fieri. Quòd si rursus animal nutrimentum accipiat, quo tempore id uenter coquit, eoque fruitur, quicquid utile ex ipso est, tunicis suis apponens: eodem intesti na quidem eum quem sibi affixerant succum, prorsus assimilabunt. Pari modo iecur. In toto uerò corpore, partes nutrimenti quae fuere ap positae, affigentur. Sin autem uenter manere sine cibo cogatur, hoc tempore à uenis quae in la ctibus ac iecinore sunt, nutrimentum trahet, non ex ipso iccinoris corpore.