Latin
887.6 to 887.9
Galenus, Epitome Galeni operum 887.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi autem uires firmatae erunt, nec plurimum uitiosi succi in uentriculo aderit, tunc nimirum ad fluxionis causam nos conuertemus: illud pro comperto habentes, 31 non posse ad perfectionem ullum affectum sanari, manente adhuc ipsa, unde natus est, causa. Ergo si sic persanarimus cerebrum, ut sensibilem amplius redun dantiam non creet, ueluti fontem fluxionis in uentriculum euertemus. Caeterum si neque copia notabilis excrementorum in uentriculo sit, nec eorum quę in capacitate ipsius continentur, nec eorum quae in tunicis, sed nec mordicatio quę officiat uiribus, tum omnium primum sanandum ipsum cerebrum est. Ab hoc, sinus ipse uentriculi uacuandus, extergen- 40 dusque est: postea expurgandae tunicę. Postremò intemperiei medendum. Ac reliquarum etiam partium intemperantiae, similiter ijs quas in uentriculo pro posuimus, sanabuntur, adhibentibus semper nobis remedium affectui contrarium, illique remediorum indicationem, quae à laborantis membri natura sumitur, adijcientibus. Ea autem indicatio est multiplex. Vna quidem ac prima indicatio à laborantis loci temperie sumitur, quę mensuram introdu cendae qualitatis praescribit. Secunda ex eo sumi 50 tur, quod actio eius omnibus animalis partibus sit communis, aut quòd communem uirtutem subministret. Tertia, ab ipsa partis figura. Quarta, ab ipsius positura: cuius portio est ad uicinas partes locietas. Tum pręter haec omnia, ipsa sentiendi uel acrimonia, uel hebetudo. Porrò quaecunque calidiores natura partes ex frigore laborant, hae &libera ius, &diutius calfieri postulant. Si uerò calido mor o aegrotent, exiguam breuisue temporis refrigera tionem desiderant. Siquidem paruus hic est in id 60 quod praeter naturam, lapsus: quare &in id quod secundum naturam, reditus. Eatenus namque redeat ad naturam suam unumquodque est necesse, quatenus à natura recessit: ac ueluti quadam uia retrò feratur, quae in diuersum agat ei, quae facta in ipso est, transmutationi. Minus itaque periclitantur, quicunque cognato naturae suo morbo laborant.