Latin
888.1 to 888.4
Galenus, Epitome Galeni operum 888.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum autem reducendam esse ad mediocritatem diximus ca lidam &frigidam intemperiem, sic reducentur &caeterae, siue eae simplices sint, siue coniugatę. Porrò in ijs temperaturis quae sunt ex humoribus ortae si particula sibi soli inseruiat, audacter euacues licet, prout affectus suadebit, sed tamen etiam uirtut attentus. Sin necessarium opus eius sit omnibus ani malis partibus, ueluti uentriculi &iecinoris, non leuis habenda solicitudo de robore uirtutis est, ne hanc, magna semel uacuatione usus, dissoluas. Est autem commune opus &uenarum, &arteriarum, &cordis, &thoracis, &renum, &utriusque uesicę. Cere bri uerò opus, quum sani sumus, ad uoluntarias actiones est necessarium, ijs scilicet instrumentis quibus eiusmodi actiones obimus. Quum aegr lumus, necessarium non est, nisi ijs tantùm, quę ad respiratum sunt deputata. Reliquorum uerò organo rum actio certè non est: ministerium tamen est ac uitam necessarium, ueluti pulmonis, &asperae ar teriae, &gutturis. Ergo ex eiusmodi particulis quamprimum uacuare redundantiam licet, prout uolueris. Ex uentriculo uerò &iecinore utcunque uacuare non licet, sed cum cautione, ut ne quid uir tuti officias. Habenda praeterea est &dignitatis actionum ratio. Maxima autem est cordis officij dignitas, aegrotantibusque omnium maximè necessaria. Cerebri uerò ad uitam par est momentum: non tamen par robur eius in aegrotis requirimus, quum necesse omnibus non sit neruorum ac mu sculorum opera uti. At iecinoris opus omnibus particulis pernecessarium est: non tamen adeò sal tem perpetuam necessitatem habet, sicuti ipsius cordis. Ad portionem autem iecinoris, etiam uen triculi opus se habet. Itaque ex partium functionibus facilè intelliges, quatenus cuiusque robur custodiri expediat. Ad eundem modum, &quaecunqu partes alijs sunt facultatum authores, harum quoque robur seruare decet, pro facultatis earum usus portione. Etenim cerebrum neruis ac musculis, cor arterijs, iecur uenis facultatem suppeditat. A figura uerò, indicatio ipsius modi uacuandi excrementi, ad hunc modum suggeritur. Ven triculus uomitu, deiectioneque inanitur. Intesti na deiectione tantum: sicuti &iecinoris caua. Renes uerò, &uesica, &iecinoris gibba, si multo ui tioso succo redundent, per deiectiones &pharmaca deiectoria expurgantur: sin mediocri, per urinarios meatus. Cerebrum, per palatum, &aures, &nares.