Latin
891.1 to 891.4
Galenus, Epitome Galeni operum 891.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nes ad balneum sunt: tum pinguiter, molliterque fri candi, si quidem ex aliquo, quod astrinxit cutim laborent. Nam si ex siccitate, fricandi quidem &ipsi, sed parcius: lauandi autem uberius. Respiciendum uerò ad uirtutis modum semper est, in huiu scemodi auxilijs. Atque irae quidem, tristitiae, uigilię &curae, nec frictione, nec lauatione multa indi gent. Sed omnibus qui ex eiusmodi occasione fe bricitarint, oleum infundendum est tepidum lar geque, cui minimè astringens uis insit: tum paululum fricandi, ex consuetudineque lauandi. Vstio uerò protinus ab initio refrigerationem desiderat: tum crebriorem lauationem: minimè tamen au oleum largum, aut frictionem crebram. Sint au tem quae refrigerent, &rosaceum, &omphacinum, salis omnino expertia. Efficies hęc magis fri gida, si ita uas, in quo continentur, in puteo suspen das, ut aquam tangat. Praeterea si defluxus frigi dae aquae uasi se illidat, magis humorem refrigerat: magisque adhuc nix circumposita. Infundere 20 autem oleum ipsum syncipiti, sublata in altum ma nu, per mediocrem lanae modum oportet. Haec usque ad inclinationem faciens, in balneum duces Si uerò qui memorato est temperamento, ex frigore febriat, etiam ducendus ad balneum in remissione is est. Si autem cum grauedine &destillatione febricitet, prius quàm haec sint concocta, lauandus non est. At qui ex ustione febricitant, ij uel quum haec adsint, lauari debebunt. Post lauacrum uerò ijsdem quibus ante madefacienda amborum capita sunt: eorum quidem qui ex ustione fe bricitarunt, refrigerantibus: qui ex frigore, calfacientibus: cuiusmodi sunt irinum &nardinum unguentum. Porrò qui ex ustione febricitant, ijs intendenda, quę ex refrigerantibus constat, curatio est: ijs uerò qui ex frigore, quae consistit in calfacientibus, remittenda fuerit. Omnium autem conditionum comprehensarum in proposito temperamento, ubi febri diaria laborat, uictus communis est ijs qui &sit boni succi, &concoctu facilis, &qui nus 40 quam exiguis cutis meatibus haereat. Sed ijs qui exusti sunt, cum eo quod refrigeret, &humectet Pari modo ijs, quos ira mala habuit. Iis uerò qui refrigerati fuerunt, cum eo quod calfaciat modicè.