Latin
891.5 to 891.6
Galenus, Epitome Galeni operum 891.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Iis qui peruigilio, &tristitia, &nimia cura con fecti sunt, uictus esse debet humectans, atque somnum concilians. Ad eundem modum ijs qui defa tigati sunt, magis nutriens: minus autem, ijs qui refrigerati. Reliquis, qui medius sit amborum. Vinum uerò ipse his omnibus exhibere soleo, sed quod 5e tum aspectu, tum uiribus sit aquosum. Id enim ad omnia utilius quàm aqua est: utpote quod &concoctionem iuuet, &urinas ac sudores prouo cet. Etenim constat Hippocratem, non in diarijs modò febribus, uerùm etiam in acutis, uinum porrigere. Caeterùm naturae calidae, magnopere frigidae potione iuuatur: neque in diaria febri, ijs quibus in usu fuit, ipse eam circuncido. Si quis uerò non assueuit, huic per febrim dare non inceperim nisi pristina sanitate prius reddita. Porrò si pro pter obstructionem morata sit transpiratio, si par ua quidem ea sit, qui rectè deterserit, secundam fo re accessionem uetabit: sin momentanea, non possis ita promittere.