Latin
911.5 to 911.7
Galenus, Epitome Galeni operum 911.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Si itaque certam febricitantium na turae haberemus notitiam, non dubitaremus eo rum aliquos assiduè in aquis frigidis citra balneum 40 lauare. Quia uerò exacta nobis dispositionum non est notitia, ac maxima ex errore impendet noxa utique eiusmodi recusamus praesidia, potissimum in febribus hecticis: quando per has &pauci sangui nis, &nudum carne, &expers adipis, corpus est red ditum. Etenim iuuenis corpulentus, aestatis tempo re, ac in febris summo uigore, modò nulla uiscerum phlegmone subsit, sudabit, si in frigidam se coniecerit. Quòd si sit frigidae lauationi assuetus securè remedio utetur. Qui autem ex calida &sic 50 ca intemperie febricitant hectica, ac potissimum qui iam marasmodes fiunt, ijs ubi tale praesidium perunt, tutum non est in totam conijci: aequè ut nec gracilibus &imbecillis, qui aestate calida &sicca, longa uia peracta, refrigeratione indigent Nam neque his tutus est frigidi solij usus, nisi prius fuerint in balneo aequaliter excalfacti. Siquidem simile quiddam nobis uidetur accidere, quum in frigidum solium post balneum ingredimur, ei quod ferro accidit, quum tingitur. Etenim tum refri6 geramur, tum roboramur: quemadmodum &illud, ubi candens iam redditum frigidae mergitur Atque huius rei causa ad imbecilla corpora inuentae sunt balneae, quae ea praecalfaciant, atque ad frigidum solium praeparent. Non dissimile quid dam faciunt, &qui sine balneo frigida utuntur, quum scilicet se ab exercitatione in eam saltu demittunt.