Latin
912.1 to 912.4
Galenus, Epitome Galeni operum 912.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem quod nobis balneum, id praestat illis exercitatio: ut quae non calfaciat tantùm, sed etiam insiti caloris motum à profundo corpore extrorsum concitet, sic ut &frigidae impetui occurrat, &quo minus uiscerum aliquod feriat, aduersetur atque prohibeat. Neque enim ipsam frigidae substantiam, neque eius qualitatem omnino integram, usque ad uiscera pertingere est salubre. Imò satius &tutius fuerit, solam qualitatem, eamque retusam calidorum occursu, descendere. Iam uerò qui hectica febricitantes ad balneum accedunt, nisi in frigidam sint demissi, nihi iuuantur, contrà quàm alijs correpti febribus. Nam quum ijs solidarum partium affectus candenti ferro sit similis, calfecisse duntaxat eos hu mectasseque haudquaquam uidetur satis (sic enim alimentum incrementumque praebuerimus febri) sed opus est, ut mersis in frigidam, extinguamus calorem. Quòd si ex uiolento ipso subitoque frigidae usu malè fuerint affecti, utpote in contrariam qualitatem mutati, hos licet in toto quod sequitur tempore, calfaciendo sanare: quum neque par periculum sit in frigido affectu, nec in remedijs quae illi adhibentur. Quum autem insanabilis solidarum partium summa siccitas sit, ad quam per hecticas febres uia expedissima patet, melius est hominem in frigidam intemperiem transferre, ac cui curationem adhibeamus habere, quàm tendentem rectà ad interitum sinere, desperatamque illi salutem facere. Ergo eos qui hectica febriunt, illicò omni ratione refrigeremus, antequàm progressi in marasmum perueniant. Nam quem iam occuparit marasmus, hunc neutiquam sanare tentaueris. Ipsum tamen in alterum transferre marasmum, quem appellant ex morbo senium, licebit ac sic superstitem, non tantùm plures dies, sed etiam menses, seruare. In caeteris autem febribus, quas uel phlegmone, uel putrescentes succi accen derunt, nihil offendes, etiam si in frigidam aegrum ipsum non merseris. At in hecticis, id quod remedium affert, calidae solium non est, sed frigidae. Quicunque igitur hectica febre laborant, atque ex ijs praecipuè, qui iam marasmode tenentur, modò his nulla alia febris, uel ex solo putre. scente humore, uel cum phlegmone sit adiuncta eos omnes audacter lauabis: sed prorsus citra omnem laborem, ne resoluantur uires.