Latin
912.5 to 912.6
Galenus, Epitome Galeni operum 912.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sint ergo tres domus balnei: in quarum primam, quae satis esse calida debet, in lectulo cubans ducatur, inibique nudetur. Illinc autem ualida sindone in secundam portari debet: quae non tantùm situ sit media, sed etiam temperie: tantò scilicet prima ca lidior, quantò est tertia frigidior. In ea itaque oleo tepido super findone perfundatur. Hoc facto, ad tertiam ducatur domum, ubi nimirum est solium. In cuius quidem moretur aqua mediocriter: idque sustentus sindone, nullaque infusione aquae, cuiusmodi in alijs uti solemus, adhibita: imò nec capiti eius quicquam infundi uelim, quum sit satis id quoque, bis terue unà cum toto corpore in aqua mergi, demissa mediocriter deorsum sindone, ac rursum per quatuor iuuenes, qui eum portant, leuata. Mox hinc eductus, in frigidam semel totus tingatur, ne uel breuissimo quidem spacio illic moratus. Protinus uerò alter paratam ha bens Exercitatis praeparat corpus ad balneum frigidum.