Latin
915.1 to 915.4
Galenus, Epitome Galeni operum 915.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At quoniam uniuersi febrium generis intemperies est calor, u tique per frigiditatem curabitur. Quemadmodum autem ab affectu ad materias praesidiorum perueni mus, eodem etiam modo à singulis reliquorum generum primorum, ad eas est descendendum: uelu ti à uirtute, quae morbo ceu aduersatrix opponitur, &cui omni ratione opitulari &subuenire est consilium. Quare uirtus quidem ipsa erit unus ac primus scopus: alter autem atque secundus, quod ab ea significatur, nempe custodia ipsius. Pari etiam ra tione, morbus quidem dicitur esse primus scopus secundus autem, sublatio ipsius. At uerò custodia, similium indicabit exhibitionem: sublatio, contrariorum. Quoniam uerò uirium substantia tum ex spiritu, tum ex carnosa specie, tum solidis ipsis completur: ex ijs quae similia sunt, moliri cuique suam custodiam oportet. Spiritui, ex respiratione, transpiratione, &uapore qui ex sanguine attollitur. Solidorum uerò generi, ex solido nutrimento. Carnoso generi, per eam naturam, quae in medio humidorum ac solidorum corporum est. Porrò cuiusque horum modum ex conseruandae substantiae modo inuenies: qualitatem uerò, ex ipsius tempe rie. Quum autem horum cuiusque temperies, uel optima sit, uel aliquatenus uitiosa: quae quidem opti ma est, semper seruari debebit. Quę uerò omnino uitio non caret, hęc in sanis quidem uel seruanda est, uel alteranda: in aegris uerò seruanda. Quum autem diuersitas non parua sit in partium animalis tempe ramento, propriam cuique mensuram, eorum quae ipsi similia sint, oportet accommodare. Nempe ei quę ter rea est magis, eorum quae magis sint terrea: &ei quę humidior est, eorum quę sint humidiora: ac sic de caeteris constitutionibus. Hinc uerò iam materia particulares omnes in cibis, potione, aëre, &omnibus peragi solitis, inueniendae sunt. Quòd si mu tuò inter se pugnent aliquae indicationes, perpen dendas indicantium scoporum tum magnitudo, tum 40 dignitas est, efficiendumque id, quod tum maiores, tum digniores scopi admonent. Quorum dignitas quidem iudicanda est, uel uitae, uel sanitatis respectu.