Latin
915.5 to 915.7
Galenus, Epitome Galeni operum 915.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Magnitudo autem est duplex: uel propriae substantiae ra tione, uel declinationis à naturali habitu. His igit pręmissis methodis, iam in febrium genere exercit. mur, quod ex putredine nascitur. Ac primum ab illa fe bri exordiamur, quae ex putredine humorum in ma ximis uasis, uel in omnibus simul, computrescentium oritur: quamque necessum est synochon, hoc est, continentem existere. Fieri autem nequit, ut talis febris sanetur, nisi inhibita prius ipsa putredo sit: quę sanè inhiberi, causa manente non potest. Quare submo uenda ipsius causa est, si modò putredo ipsa prior mox post ipsam, febris sanari debeat. Ostensum autem est, illa tantum putrescere corpora, quae quum cali da humidaque natura sint, neque perflata, neque uentiata, in calido humidoque loco includuntur. Quòd si in motu sint, uentilenturque ac perflentur, posse ea non putria, integraque seruari: potissimum quaecunque corpora sua ipsorum natura reguntur, ut animalium, stirpiumque. Ea nanque ab initio congenitos secum me tus habent, quibus superflua excernant. Nec minus etiam est demonstratum, quanta sit tum respirationis, tum pulsuum utilitas, ad perflatum, uentilationemqu corporis, atque eius natiuum calorem tuendum. Itaque si quid in eo manifestè putrescere debeat, dictas tran Transpirationes vnde prohi spirationes esse impeditas oportet. Fieri autem non beri contingat. potest, ut illę per totum sistantur animal, nisi uel fini Stipatio in fini bus uasorum stipatis, uel tota cute.