Latin
945.1 to 945.4
Galenus, Epitome Galeni operum 945.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
conducit: nec a liter induratu musculis. Altheae radix s. uo anserino liquata, salutar ad emolliendos scirrhos medica men existit. care crura, aliàs oxyrhodino, aliàs oleo cum sale, aut etiam oxyrhodino sal habente. At si ex pituitoso humore in particulam influente oedema con stitit, abundè aliquando satisfacit spongia recens, potabili oxycrato madidata. Deligare uerò ipsam debes, ab inferiore parte incipiens, ac supra desinens. Si recentis copia non sit, antiquam detergebis, expurgabisque nitro, aphronitro, &aqua lixina. Quòd si sic oedema non subsidat, ubi rursus deligabis, pusillum aliquid aluminis conficies, t ac nouam spongiam admouebis: aut etiam ellych nion molle, madensque ex posca, quae aluminis nonnihil receperit. Sit autem arctatio mediocris, ueluti in ossis fractura. Ac primae quidem fascię inie ctiones, quae scilicet infernè incipiunt, magis arctandae: quae deinceps sunt, sensim remittendae Idoneum etiam medicamentum ad haec est glaucium ipsum, liquatum in posca: nostrumque medicamen, quod ex eo conficitur: quodque non oedema a modò, uerùm multò etiam magis tum erysipe. 20 lata, tum phlegmonas incipientes sanat, ac potissimum calidas. Porrò scirriosis affectibus (qui a glutinosis, aut crassis, aut utriusque rationis par ticipibus humoribus trahunt ortum) nullum ue nementer excalefaciens, siccansue medicamentum est aptum. Nam quae eiusmodi sunt, digerunt quidem subtilia: quod uerò reliquum est, mulrò magis impingunt. Qua ratione etiam calculi gignuntur in renibus, asso scilicet in his crasso glutinosoque succo. Quare ea tantùm sunt admouenda tumoribus induratis, quę molliendo digerere possunt: cuiusmodi sunt, tum ceruina medulla, tum uitulina, tum seuum hircinum, taurinum, &leoninum. Ad haec, ammoniacum thymiama, &bdellium utrunque, sicuti etiam styrax. Sed ex his, humentiora sunt praeferenda. His igitur attentus indicationibus, etiam complicatos affectus sanare poteris. Caeterùm si tendones &ligamenta inlurata fuerint, aliquid incidentium emollientibus admiscere oportet: cuiusmodi uel in primis ace- 40 tum est.