Latin
945.5 to 945.7
Galenus, Epitome Galeni operum 945.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem pyriten lapidem, aut molarem, sed candentem, in aceto quamacerrimo extinguere soleo: dein scirrhosum ligamentum, uel ten donem exponere, ut calentem uaporem excipiat in eoque dimoueatur. Postea uerò medicamen quod emolliat impono, oleoque aliquo tenui, à principio curationis, particulam laborantem perfundo. Itaque curatio quae per acetum administratur, utilis est uitio iam adulto: &quum pręparata iam sub mol lientibus pars fuerit. Ad ligamenta autem &ten 50 dones, nec saepe, nec inter initia, nec longo tempe re, medicamentis quae ex aceto componuntur utendum est: quamuis in liene &carnosis musculi partibus tutus eius sit usus. Ac ammoniacum quidem thymiama liquatum aceto, ad luti scilicet crassitudinem, complures lieni imponunt: idque solum ei curando saepe fuit satis. Induratis etiam musculis, ubi emolliti per alia medicamenta iam fuerint, ammoniacum aceto liquatum maximi usum praestat. Sufficit autem eo uno alteroue die 60 usos, rursus ad emollientia reuerti. Ego uerò medio tempore cataplasmate ex althea sum usus. Cu ius radix seuo anserino, aut gallinaceo, aut suillo iquata, salutare ad emolliendos scirrhos medica men existit. Syluestris quoque maluę, quę passim na scitur, folia, cum supradictorum aliquo tunsa pro ficient. Meliora tamen crudis sunt, quae modicè an tè sunt cocta. Variatur itaque curationis modus pro Curationis modifferentijs particularum. Quippe laborantibus pra dum variari pro differentij cordijs aedemate, nemo ex posca frigidam applicue particularum. rit spongiam: nec absynthium oleo incoquens, genu quisquam perfudit. At iecinori aegrotanti &lieni, cum maxima utilitate adhibetur. Vocatur igitur Scirrhus quid. scirrhus impręsentiarum tumor durus &indolens, non tamen omnino absque sensu.