Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 973
Unproofread scanNot analysed yet
Non tamen ex uena in talibus sanguis necessariò mittendus est: sed uentrem tantummodo expurgare suffi cit, medicamine quod bilem flauam educat: ue solo clysteri acri, si affectus ipse sit paruus. Quae uerò ex ulceribus fiunt erysipelata, &quaecunque adeò manifestas causas sortiuntur, si statim uolueris cataplasma apponere ex farina horde: cea, &praesertim si antè scarificaueris, nihil noc bis. At inflammationibus quae cum erysipelate sunt coniunctae, &erysipelatis cum inflammatione, adhibenda mista curatio est: semperque illi, quod magis praepollet, resistendum. Herpetes autem, quantum ad totius corporis euacuationem attinet, ut erysipelata curare oportet: quantum uero ad*eam quae patienti debetur particulae, non om nibus similis cura adhibetur. Nam qui exedentes sunt, refrigerari quidem desiderant, quemad modum alij hierpetes, &erysipelata: non tamen ea ferunt medicamenta, quae praeter id quòd refri gerant, humectare etiam sunt apta: sed sola admit. 20 tunt refrigerantia, quae maximè exiccare possunt Quare superimponere ipsis oportet, ab initio quidem ex uite capreolos, &folia rubi, &rubi ca nini, &plantaginis. Post haec uerò &lentem adiur gere oportet, &aliquando mel, &hordeaceam farinam, quodque antea scripsimus ad inflammationes quę ex fluxione eueniunt cataplasma, dem pto ab eo semperuiuo. Ipsas uerò partes exulceratas inunge medicamentis, quae ad herpetas in pharmaceuticis libris descripta sunt: quę quid ubi uti uolueris, ex uino dulci, aut tenui &albo &subaustero, minimè tamen acri, liquefacere o portet. Quòd si posca aquosa uice horum aliquan do usus fueris, nihil deterius feceris. At in lon gum tempus protractis ulceribus, ad id uina suffi cienter austera conueniunt: praecipuè uerò nigra Quo tempore ipsis etiam medicamenta congruunt quae ad Polyidam, Pasionem, Musam, &Andronem relata extant. Herpetas uerò qui summa tan tummodo exulcerant, nisi diu perdurauerint, nul 4 lo horum inungere oportet (adurunt enim for titer, &uehementer exiccant) uerùm istis sufficiunt, quaecunque uim glaucij habent medicamer ta. Quae quidem aqua diluenda sunt, uel aceto, si nil ex aqua profecerint. Quòd si etiam solani suc co intinxeris, uel arnoglossi, plus etiam conferes In summa uerò, omne ulcus exiccari poscit, idque medicamento neutiquam irritante, nisi ubi mali gnum, putrilaginosumque ipsum ulcus fuerit. Taia siquidem, acriora medicamina postulant, &quae igneas uires possideant: quale est misy, cha citis, arsenicum, calx, atque sandaracha. Saepe uero ubi ista cesserint, admouemus ignem. Eadem ratio ne uocatis carbonibus, super ipsam crustam, huiuscemodi medicamentorum est natura conueniens. Non tamen loca circumiacentia tangere expe dit, alioqui dissolues ea, exulcerans quę minimè expedit. Sed Andronis trochiscis potius utendum est. Si quando uerò inualuerit rubor, plurimaqu inflammatio, medicamentum ipsum dulci diluen 60 dum est, uel succo plantaginis: quemadmodum si magnus tumor simul infestet, uino quidem ace bo in principio, postmodum uerò &aceto. Cata plasma etiam ex orobi farina &oxymelite confectum, est apponendum: atque ante haec omnia statim ab initio tantùm sanguinis auferendum, quantum sit satis, nisi quid aliud prohibuerit.