Latin
974.1 to 974.4
Galenus, Epitome Galeni operum 974.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec itaque sunt passionum per genera curationes, qua pro naturae instrumentorum patientium uarietate mutantur. Quatuor autem ab his indicationes su muntur: ab eorum nempe temperie, à formatio ne, à situ, ac denique à facultate. Oportetque in cur tionibus intentionem habere ad membri naturam: haec enim, quousque infrigidandum, aut exic candum sit, docet. Nam si carnosae partes inflam mationem patiantur, paulum sunt exiccandae. Venosae quoque, quamuis sint carnosis longè siccio res, non tamen &ipsae multum exiccari desiderant Sed quaecunque natura arteriosae sunt, magis uenosis sunt exiccandae: atque his amplius neruosa: &multò magis cartilaginosae, osseaeque. Etenin prius quam ad propriam naturam particula redeat, nondum curationi est impositus finis. Porrò sicciore temperaturam inducunt, quae siccissima sunt: &frigidiorem, quę frigidissima: &secundum alias qualitates eodem modo. Ad mediocrem uerò habitum referunt, quae sunt in unaquaque mediocria. Ac sic sanè partium temperaturę, curationes affectuum uariant. At formationes hoc modo Nam quaedam intra sese habent cauitates: quae dam extrinsecus, quaedam utrobique, quaedam neu tra in parte. Quae igitur neutra ex parte cauitates possident, in quas fluxio recipi possit, eas partes fortiter exiccare oportet, uel si non fuerint natura sicciores: ut neruos, &praecipuè qui in artubus sunt. At quae intus &extra relaxare aliquid possunt inflammationis, non multùm huiu scemodi fortiter exiccantibus egent: si pręsertin laxam carnem habuerint, quemadmodum pulmo Indicatio autem ex positu, loca per quae sit uacuam. dum, &quo pacto, demonstrat. Fluentium erg humorum, reuulsio medela est: deriuatio autem eorum quae iam obsederunt membrum. Vtrumq autem euacuationis genus per communes uenas moliendum est. Siquidem à matrice reuelles, si eam quae in cubito est, uenam secueris: aut iuxta mamillas cucurbitas admoueris: uel manus con calfeceris, fricueris, deligaueris. Deriuabis autem si eas quae in poplitibus sunt, aut in talis, uenas diuiseris, &*feminibus cucurbitas admoue ris, &crura calfeceris, perfricaueris, atque uinculc exceperis. Et si quidem in parte dextra matricis ipse affectus consistat, à dextra manu, uel crure, sanguis est detrahendus.