Latin
iii.1 to iii.4
Galenus, Epitome Galeni operum iii.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ILLVSTRISSIMO ET REVERENDISSI MO D. D. FRANCISCO A BOVADILLA ET MENdozza, Cauriensi Episcopo, ac sanctae Romanae Ecclesiae Senatori vigilantißimo, VEA Patrono suo, &optimo Mecoenati, Andreas Lacuna Secobiensis, Doctor Medicus, Miles S. Petri, S. P. D. Erostratum illum insolentißimum haud immerito infamant, conuicijsque proscindunt literae, Pater amplißime, quod combusserit antiquißimum il lud ac celeberrimum Ephesiae Dianae delubrum: idque non odio aliquo in deam ipsam accensus, sed vt tantùm memoriam sui, posteritati relinqueret: quae sane vel hodie viget, piacularis tamen, &flagitiosa, nimirum qualis fuit ille. Siquidem si non aliud, at certe verisimile est, nebulonem illum fuisse caduci, vilis, atque deiecti animi: qui cum potuisset optimis institutis &artibus iuuare mortalium genus, simulque immortalem se reddere, maluerit tamen facinus tam indignum perpetrans, omnibus innotescere, famamque sibi eam conciliare, quam praestitisset illi si consecutus no fuisset. Contrà vero fecerunt veteres illi patres, philosophique grauißimi, bonorum nobis omnium autores, qui ob admirandam illam sapientiam suam, strenueque in communem vsum nauatam operam, hodie celebrantur ab vniuersis, atque inter diuos relati sunt. In quibus il li, mea quidem sententia, summa laude videntur digni, qui arti Nedicae, totius humani generis tutrici, conseruatricique summo studio incubuerunt, eamque opibus &facultatibus suis auxerunt, atque locupletarunt: cuius porro inuentionem Graeci ferè vniuersi, in deos ipsos, atque illorum amicos, referunt. Tradunt quippe Aesculapium ab Apolline patre institutum, filios suos postea Ntedicinam docuisse: atque in hunc modum artem ipsam coeptam diuinis auspicijs, succeßione quadam haereditaria, à parentibus propagata sem per in liberos, ad Hipppocratem vsque (qui oriundus etiam ab Aesculapio fuit) peruenisse. Cautum siquidem erat in illa Asclepiadarum familia, ne quis artem &industriam medendi, posseßionem planè diuinam, à Deoque solis ipsis concessam, cuipiam communem faceret, qui ab eodem non esset genere exortus. Id quod fuisse in causa videtur, vt peritos artis illius, τῶν τατρῶν παῖδας, hoc est, filios Nedicorum, Graeci semper vocarint: ac si fieri vllo modo non posset, vt legitime quispiam Nedicinam profiteretur, quam minimè à genitoribus suis accepisset.