Latin
iii.5 to iii.6
Galenus, Epitome Galeni operum iii.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nec perperam quidem illi, iudicio meo, factitabant: quandoquidem vel optima quaeque instituta vilescunt, &dilabuntur, varijsque fiunt obnoxia adulterijs, dum citra delectum vllum ab omnibus profanantur: multoque aptiores ad quamcumque artem capessendam, exercendamque sunt ij, qui à parentibus suis, vnà cum generationis primordijs contraxerunt quandam veluti inclinatione, propen sionemque in eam ipsam artem, cui postea indulserint: quàm quibus natura &mens, ob diuersam genituram, ad contraria inclinatur. Quare saepe soleo admirari, cum ad cudenda numismata Principes admittant tantùm eos viros, qui &ingenui sunt, &indu strij, moribusque integerrimis praediti: cur ad conseruandam instaurandamque salutem hominum (quae quibusuis gemmis &margaritis longe preciosior est) vt deligant quidem inculpatißima ingenia, eisque solis prouinciam adeo periculosam comittant: abigant au tem illos à tam sacro &heroico munere, qui ad aurigandum vel remigandum sunt, po tius quàm ad medendum, aptiores, non sint aequè soliciti. Hoc siquidem maximè sua ipso rum intererat. Vt igitur ad Hippocratem redeam, ille omnium primus artem Nedicam rationali methodo condidit, nobisque volumina octoginta reliquit, quae incomparabilem doctrinam eius, vitaeque innocentiam, testantur. Cum postea secuti sunt Diocles Cari.