Latin
v.1 to v.4
Galenus, Epitome Galeni operum v.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ex annotationibus margini appositis, quae esse vice scholiorum possunt, conflauimus copiosißimum Indicem, vt omnium rerum &sententiarum, quae praecipuae in Galeno habentur, lectori ad manum larga semper copia suppeteret. Porro vniuersum opus in qua tuor sectiones, siue classes, digessimus: quarum prima quidem continet ea omnia, quae ad artis constitutione, humanique corporis fabricam atque compositionem pertinent. Secunda autem, quae tum ad sanitatem tuendam, tum ad morborum cognitionem spectant. Tertia vero, omnes differentias morborum, generalemque medendi methodum, ambit. Quarta denique vendicat sibi historiam omnium medicamentorum simplicium, atque compositorum. Harum autem nostrarum lucubrationum eam partem consecrare T. C. statui, quae vt lectu iucundissima est, sic in se veram philosophia, adeoque (si Galeno credendum sit) exactißimam Theologiam amplexatur: cùm exercitatio meditatioque aßidua circa res naturales, ac praesertim circa nostri structuram corporis, nostram erga Deum fidem, propensionemque multùm adaugeat, ac veluti concalfaciat. Nam cognitis ijs perfectè quae sa pientia &bonitate sua fecit ille conditor noster, in maximam admirationem, commendatio nemque sui, omnium animos reuocat. Tali autem admirationi, charitas, fides, atque firmißi ma spes, euestigio succedunt. Sed ex hac etiam naturalium rerum contemplatione, cogi mur aequitatem exercere &iustitiam: quandoquidem &elementa ipsa, &caeteras vni uersi partes, sibi inuicem cedere, &suum amare quaeque ordinem, aequabilitatemque seruare geometricam, nemo tam caecutiens est, qui non cernat. Unde ab ambitione, possidendique libidine, naturalis Philosophiae pars nos reddet alienos. Hinc etiam non vulgarem fortitu dinem comparamus contra mortis formidinem: cùm didicerimus hominem esse portiun culam vix perceptibilem vniuersi, cunctaque si genita sint, etiam corruptioni esse obnoxia. Ut vero hanc naturalium rerum historiam dicarem T. Ceaedem me causae impulerunt, quae iam pridem conciliarunt tibi omnium studiosorum animos, Pater obseruandiss. nempe singularis prudentia tua, rara temperantia simul &continentia, non vulgaris animi magnitudo, constantia insignis, admiranda clementia, incomparabilisque omnium linguarum, artium, atque disciplinarum peritia. eo siquidem semper sapientiae amo re flagrasti, vt quarum vnam tantum aut alteram, vel optima quaeque ingenia vix tandem post multos annos assequi mediocriter possunt, eas omnes disciplinas, non per transennam (quod aiunt) aut primoribus degustandas labris, sed consummate, integreque tibi esse indipiscendas putares. Quem feruorem ac diuinum affectum animi, adeo labore improbo, vigilijsque immensis fouisti, vt non modo tui voti compos, sed promptuarium etiam omnium xcusarum, quid dico promptuarium?