Latin
iv.6 to iv.7
Galenus, Epitome Galeni operum iv.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quan quam vel ex ipsius operis mole, atque difficultate, perpendere lectores candidi poterunt, non potuisse hunc nostrum partum in lucem aedi, citra enixus atque conatus maximos: cùm nobis necessum fuerit, in primis quidem, instaurare deprauata exemplaria, tam latina, quàm graeca: dein ea mutuò inter se conferre: postea lapsus omnes corrigere, lucem. obscuris sententijs addere: demum succum omnem atque medullam elicere, eamque digerere in ordine: ac denique vniuersos locos communes, praecipuasque sententias, ad margines annotare. Quod si addidero, quoties mihi opus fuerit eadem ipsa relegere, examinare, &transcribere, priusquàm traderentur praelo, nec modum nec fine fecero Perpetuo autem sum ma cum religione curauimus, ne aut aliquid insereremus huic operi, quod Galeni non esset: aut ex doctrina illius quippiam relinqueremus, quod pertinere videretur ad artem. Iam vero praecipua loca quae restituenda censuimus, asterisco annotauimus, quo videli cet Lector admonitus, posset, si quando vellet, codices graecos consulere, iudiciumque suum interponere.