Latin · ~8 min
Lines 1.107-1.119
Galileo, SIDEREUS NUNCIUS Galileo Galilei 1.107-119
Not analysed yet
Die secunda, iuxta hunc ordinem visê sunt Stellê:
Una tantum orientalis a Iove distabat min. 6; Iuppiter ab occidentali viciniori aberat min. 4; inter hanc et occidentaliorem min. 8 fuit intercapedo: erant in eadem recta ad unguem, et eiusdem fere magnitudinis. Sed, hora septima, quatuor aderant Stellê:
inter quas Iuppiter mediam occupabat sedem. Harum Stellarum orientalior distabat a sequenti min. 4, hêc a Iove min. 1, sec. 40: Iuppiter ab occidentali sibi viciniori aberat min. 6, hêc vero ab occidentaliori min. 8: erantque pariter omnes in eadem recta linea, secundum Zodiaci longitudinem extensa.
Die tertia, hora septima, in hac serie dispositê fuerunt Stellê:
orientalis a Iove distabat min. 1, sec. 30, occidentalis proxima min. 2: ab hac vero elongabatur occidentalior altera min. 10: erant prêcise in eadem recta, et magnitudinis êqualis.
Die quarta, hora secunda, circa Iovem quatuor stabant Stellê, orientales duê, ac duê occidentales, in eadem ad unguem recta linea dispositê, ut in proxima figura:
Orientalior distabat a sequenti min. 3, hêc vero a Iove aberat min. 0, sec. 40, Iuppiter a proxima occidentali min. 4, hêc ab occidentaliori min. 6. Magnitudine erant fere êquales; proximior Iovi reliquis paulo minor apparebat. Hora autem septima, orientales Stellê distabant tantum min. 0, sec. 30.
Iuppiter ab orientali viciniori aberat min. 2, ab occidentali vero sequente min. 4, hêc vero ab occidentaliori distabat min. 3: erantque êquales omnes, et in eadem recta secundum Eclipticam extensa.
Die quinta, Cêlum fuit nubilosum.
Die sexta, duê solummodo apparuerunt Stellê, medium Iovem intercipientes, ut in figura apposita spectatur:
orientalis a Iove distabat min. 2, occidentalis vero min. 3: erant in eadem recta cum Iove, et magnitudine pares.
Die septima, duê adstabant Stellê, a Iove orientales ambê, in hunc dispositê modum:
intercapedines inter ipsas et Iovem erant êquales, unius nempe minuti primi; ac per ipsas et centrum Iovis recta linea incedebat.