Latin · ~8 min
Lines 1.93-1.106
Galileo, SIDEREUS NUNCIUS Galileo Galilei 1.93-106
Not analysed yet
Die vigesimaquinta, hora 1, min. 40, ita se habebat constitutio:
aderant enim duê tantum Stellê ex orientali plaga, eêque satis magnê: orientalior a media distabat min. 5, media vero a Iove min. 6.
Die vigesima sexta, hora 0, min. 40, Stellarum coordinatio eiusmodi fuit:
spectabantur enim Stellê tres, quarum duê orientales, tertia occidentalis a Iove: hêc ab eo min. 5 aberat, media vero orientalis ab eodem distabat min. 5, sec. 20; orientalior vero a media min. 6: in eadem recta constitutê, et eiusdem magnitudinis erant. Hora deinde quinta, constitutio fere eadem fuit; in hoc tantum discrepans, quod prope Iovem quarta Stellula ex oriente emergebat, cêteris minor, a Iove tunc remota min. 30, sed paululum a recta linea versus Boream attollebatur, ut apposita figura demonstrat:
Die vigesima septima, hora 1 ab occasu, unica tantum Stellula conspiciebatur, eaque orientalis, secundum hanc constitutionem:
eratque admodum exigua, et a Iove remota min. 7.
Die vigesima octava et vigesima nona, ob nubium interpositionem nihil observare licuit.
Die trigesima, hora prima noctis, tali pacto constituta spectabantur Sidera:
unum aderat orientale, a Iove distans min. 2, sec. 30, duo vero ex occidente, quorum Iovi propinquius aberat ab eo min. 3, reliquum ab hoc min. 1: extremorum et Iovis positus in eadem recta linea fuit, at media Stella paululum in Boream attollebatur: occidentalior fuit reliquis minor.
Die ultima, hora secunda, visê sunt orientales Stellêie duê, una vero occidua:
Orientalium media a Iove aberat min. 2, sec. 20; orientalior vero ab ipsa media min. 0, sec. 30; occidentalis distabat a Iove min. 10: erant in eadem recta linea proxime, orientalis tantum Iovi vicinior modicum quiddam in Septentrionem elevabatur. Hora vero quarta,
duê orientales viciniores ad invicem adhuc erant; aberant enim solummodo min. sec. 20. Apparuit in hisce observationibus occidentalis Stella satis exigua.
Die Februarii prima, hora noctis secunda, consimilis fuit constitutio:
Distabat orientalior Stella a Iove min. 6, occidentalis vero 8; ex parte orientali Stella quêdam, admodum exigua, a Iove distabat minutis secundis 20: rectam ad unguem designabant lineam.