Latin · ~8 min
Lines 1.130-1.139
Galileo, SIDEREUS NUNCIUS Galileo Galilei 1.130-139
Not analysed yet
erantque ambê satis conspicuê; reliquê duê Iovi erant vicinissimê, et admodum exiguê, prêsertim orientalis, quê a Iove distabat min. 0, sec. 40; occidentalis vero, min. 1. Hora vero quarta, Stellula, quê Iovi erat proxima ex oriente, amplius non apparebat.
Die decimatertia, hora 0, min. 30, duê Stellê apparebant ab ortu,
duê insuper ab occasu. Orientalis ac Iovi vicinior, satis perspicua, distabat ab eo min. 2; ab hac orientalior, minus apparens, aberat min. 4. Ex occidentalibus, remotior a Iove, conspicua valde, ab eo dirimebatur min. 4; inter hanc et Iovem intercidebat Stellula exigua ac occidentaliori Stellê vicinior, cum ab ea non magis abesset min. 0, sec. 30. Erant omnes in eadem recta secundum Eclipticê longitudinem ad unguem.
Die decimaquinta (nam decimaquarta Cêlum nubibus fuit obductum), hora prima, talis fuit astrorum positus:
tres nempe erant orientales Stellê, nulla vero cernebatur occidentalis: orientalis Iovi proxima distabat ab eo min. 0, sec. 50; sequens ab hac aberat min. 0, sec. 20, ab hac vero orientalior min. 2; eratque reliquis maior; viciniores enim Iovi erant admodum exiguê. Sed, hora proxime quinta, ex Stellis Iovi proximis una tantum cernebatur, a
Iove distans min. 0, sec. 30; orientalioris vero elongatio a Iove adaucta erat; fuit enim tunc min. 4. At, hora sexta, prêter duas, ut modo dictum est, ab oriente constitutas, una versus occasum cernebatur Stellula, admodum exigua, a Iove remota min. 2.
Die decimasexta, hora sexta, in tali constitutione steterunt:
Stella nempe orientalis a Iove min. 7 aberat, Iuppiter a sequenti occidua min. 5, hêc vero a reliqua occidentaliori min. 3: erant omnes eiusdem proxime magnitudinis, satis conspicuê, et in eadem recta linea exquisite secundum Zodiaci ductum.
Die decimaseptima, hora 1, duê aderant Stellê:
orientalis una, a Iove distans min. 3, occidentalis altera, distans min. 10: hêc erat aliquanto minor orientali. Sed, hora 6, orientalis proximior erat Iovi, distabat nempe min. 0, sec. 50; occidentalis vero remotior fuit, scilicet min. 12. Fuerunt in utraque observatione in eadem recta, et ambê satis exiguê, prêsertim orientalis in secunda observatione.