Latin
Lines 1.140-1.154
Galileo, SIDEREUS NUNCIUS Galileo Galilei 1.140-154
Not analysed yet
Die 18, hora 1, tres aderant Stellê, quarum duê occidentales, orientalis vero una: distabat orientalis a Iove min. 3, occidentalis
proxima m. 2; occidentalior reliqua aberat a media min. 8: omnes fuerunt in eadem recta ad unguem, et eiusdem fere magnitudinis. At, hora 2, Stellê viciniores paribus a Iove aberant interstitiis: occidua enim aberat ipsa quoque min. 3. Sed, hora 6, quarta Stellula visa est inter orientaliorem et Iovem, in tali configuratione:
orientalior distabat a sequenti min. 3, sequens a Iove min. 1, sec. 50, Iuppiter ab occidentali sequenti min. 3, hêc vero ab occidentaliori min. 7: erant fere êquales; orientalis tantum Iovi proxima reliquis erat paulo minor: erantque in eadem recta Eclipticê parallela.
Die 19, hora 0, min. 40, Stellê duê solummodo occiduê a Iove
conspectê fuerunt, satis magnê, et in eadem recta cum Iove ad unguem, ac secundum Eclipticê ductum dispositê. Propinquior a Iove distabat min. 7, hêc vero ab occidentaliori min. 6.
Die 20, nubilosum fuit cêlum.
Die 21, hora 1, min. 30, Stellulê tres satis exiguê cernebantur in hac constitutione:
orientalis aberat a Iove min. 2, Iuppiter ab occidentali sequente min. 3, hêc vero ab occidentaliori min. 7: erant ad unguem in eadem recta Eclipticê parallela.
Die 25, hora 1, min. 30 (nam superioribus tribus noctibus cêlum fuit nubibus obductum), tres apparuerunt Stellê:
orientales duê, quarum distantiê inter se et a Iove êquales fuerunt, ac. min. 4; occidentalis una aberat a Iove min. 2: erant in eadem recta ad unguem, secundum Eclipticê ductum.
Die 26, hora 0, min. 30, binê tantum aderant Stellê:
orientalis una, distans a Iove min. 10; occidentalis altera, distans min. 6: orientalis erat aliquanto minor occidentali. Sed hora 5, tres visê sunt Stellê:
prêter enim duas iam adnotatas, tertia ex occidente prope Iovem, admodum exigua, cernebatur, quê prius sub Iove latitabat, distabatque ab eo min. 1; orientalis vero remotior, quam antea, videbatur, distans nempe a Iove min. 11. Hac nocte primum Iovis et adiacentium planetarum progressum, secundum Zodiaci longitudinem, facta relatione ad fixam quandam, observare placuit: spectabatur enim fixa Stella orientem versus, distans a Planeta orientali min. 11, et paululum in austrum deflectebat, in hunc qui sequitur modum:
Die 27, hora 1, min. 4, apparebant Stellê in tali configuratione:
orientalior distabat a Iove min. 10, sequens, Iovi proxima, min. 0, sec. 30; occidentalis sequens aberat min. 2, sec. 30; ab hac occidentalior distabat min. 1. Viciniores Iovi exiguê apparebant, prêsertim orientalis; extremê vero erant admodum conspicuê, in primis vero occidua; rectamque lineam secundum Eclipticê ductum designabant ad unguem. Horum Planetarum progressus versus ortum ex collatione ad praedictam fixam manifeste cernebatur; ipsi enim Iuppiter cum adstantibus Planetis vicinior erat, ut in apposita figura videre licet. Sed hora 5, Stella orientalis Iovi proxima aberat ab eo min. 1.