Latin · ~18 min
Lines 1.155-1.161
Galileo, SIDEREUS NUNCIUS Galileo Galilei 1.155-161
Not analysed yet
Die 28, hora 1, duê tantum Stellê videbantur; orientalis, distans a Iove min. 9; occidentalis vero, min. 2: erant satis conspicuê et in eadem recta: ad quam lineam fixa perpendiculariter incidebat in Planetam orientalem, veluti in figura:
sed, hora 5, tertia Stellula, ex oriente distans a Iove min. 2, conspecta est in eiusmodi constitutione:
Die 1 Martii, hora 0, min. 40, quatuor Stellê orientales omnes conspectê sunt, quarum Iovi proxima aberat ab eo min. 2, sequens ab hac m. 1, tertia m. 0, sec. 2, eratque reliquis clarior; ab ista vero distabat orientalior min. 4, et reliquis erat minor. Rectam proxime designabant lineam, nisi quod tertia a Iove paululum attollebatur. Fixa cum Iove et orientaliori trigonum êquilaterum constituebat, ut in figura:
Die 2, hora 0, min. 40, tres adstabant Planetê, orientales duo, unus vero occiduus, in tali configuratione:
Aberat orientalior a Iove min. 7, ab hoc distabat sequens min. 0, sec. 30; occidentalis vero elongabatur a Iove min. 2: erant extremi lucidiores ac maiores reliquo, qui admodum exiguus apparebat. Orientalior a recta linea, per reliquos et Iovem ducta, paululum in boream videbatur elatus. Fixa iam adnotata ab occidentali Planeta min. 8 distabat, secundum perpendicularem ab ipso Planeta ductam super lineam rectam per Planetas omnes extensam; veluti apposita figura demonstrat.
Hasce Iovis et adiacentium Planetarum ad Fixam collationes apponere placuit, ut ex illis eorundem Planetarum progressus, tum secundum longitudinem, tum etiam secundum latitudinem, cum motibus, qui ex tabulis hauriuntur, ad unguem congruere, quilibet intelligere possit.
Hê sunt observationes quatuor Mediceorum Planetarum, recens ac primo a me repertorum, ex quibus, quamvis illorum periodos numeris colligere nondum detur, licet saltem quêdam animadversione digna pronunciare. Ac primo, cum Iovem consimilibus interstitiis modo consequantur, modo prêeant, ab eoque tum versus ortum, tum in occasum angustissimis tantum divaricationibus elongentur, eundemque retrogradum pariter atque directum concomitentur, quin circa illum suas conficiant conversiones, interea dum circa mundi centrum omnes una duodecennales periodos absolvunt, nemini dubium esse potest. Convertuntur insuper in circulis inêqualibus: quod manifeste colligitur ex eo, quia in maioribus a Iove digressionibus nunquam binos Planetas iunctos videre licuit; cum tamen prope Iovem duo, tres et interdum omnes simul constipati reperti sint. Deprêhenditur insuper, velociores esse conversiones Planetarum angustiores circa Iovem circulos describentium: propinquiores enim Iovi Stellê sêpius spectantur orientales, cum pridie ex occasu apparuerint, et e contra: at Planeta, maximum permeans orbem, accurate prêadnotatas reversiones perpendenti, restitutiones semimenstruas habere videtur. Eximium prêterea prêclarumque habemus argumentum pro scrupulo ab illis demendo, qui in Systemate Copernicano conversionem Planetarum circa Solem êquo animo ferentes, adeo perturbantur ab unius Lunê circa Terram latione, interea dum ambo annuum orbem circa Solem absolvunt, ut hanc universi constitutionem, tanquam impossibilem, evertendam esse arbitrentur: nunc enim, nedum Planetam unum circa alium convertibilem habemus, dum ambo magnum circa Solem perlustrant orbem, verum quatuor circa Iovem, instar Lunê circa Tellurem, sensus nobis vagantes offert Stellas, dum omnes simul cum Iove, 12 annorum spatio, magnum circa Solem permeant orbem. Prêtereundum tandem non est, quanam ratione contingat, ut Medicea Sidera, dum angustissimas circa Iovem rotationes absolvunt, semetipsis interdum plusquam duplo maiora videantur. Causam in vaporibus terrenis minime quêrere possumus; apparent enim aucta, seu minuta, dum Iovis et propinquarum fixarum moles nil immutatê cernuntur. Accedere autem illos, adeoque a terra elongari, circa suê conversionis perigêum, aut apogêum, ut tantê mutationis causam nanciscantur, omnino inopinabile videtur: nam arcta circularis latio id nulla ratione prêstare valet; ovalis vero motus (qui in hoc casu rectus fere esset) et inopinabilis, et iis quê apparent nulla ratione consonus, esse videtur. Quod hac in re succurrit, lubens profero, ac recte philosophantium iudicio censurêque exhibeo. Constat, terrestrium vaporum obiectu Solem Lunamque maiores, sed fixas atque Planetas minores, apparere: hinc Luminaria prope horizontem maiora, Stellê vero, minores ac plerunque inconspicuê, imminuuntur etiam magis, si iidem vapores lumine fuerint perfusi; idcirco Stellê interdiu ac intra crepuscula admodum exiles apparent; Luna non item, ut supra quoque monuimus. Constat insuper, non modo Tellurem, sed etiam Lunam, suum habere vaporosum orbem circumfusum, tum ex his quê supra diximus, tum maxime ex iis, quê fusius in nostro Systemate dicentur: at idem quoque de reliquis Planetis ferre iudicium congrue possumus; adeo ut etiam circa Iovem densiorem reliquo êthere ponere orbem, inopinabile minime videatur; circa quem, instar Lunê circa elementorum sphêram, Planetê MEDICEI circumducantur, atque huius orbis obiectu, dum apogêi fuerint, minores, dum vero perigêi, per eiusdem orbis ablationem, seu attenuationem, maiores, appareant. Ulterius progredi temporis angustia inhibet; plura de his brevi candidus Lector expectet.