Latin · ~7 min
Lines 1.43-1.46
Galileo, SIDEREUS NUNCIUS Galileo Galilei 1.43-46
Not analysed yet
Adnotatione quoque dignum videtur esse discrimen inter Planetarum atque fixarum Stellarum aspectus. Planetê enim globulos suos exacte rotundos ac circinatos obiiciunt, ac, veluti Lunulê quêdam undique lumine perfusê, orbiculares apparent: fixê vero Stellê peripheria circulari nequaquam terminatê conspiciuntur, sed veluti fulgores quidam radios circumcirca vibrantes atque admodum scintillantes; consimili tandem figura prêditê apparent cum Perspicillo, ac dum naturali intuitu, spectantur, sed adeo maiores ut Stellula quintê aut sextê magnitudinis Canem, maximam nempe fixarum omnium, êquare videatur. Verum, infra Stellas magnitudinis sextê, adeo numerosum gregem aliarum, naturalem intuitum fugientium, per Perspicillum intueberis, ut vix credibile sit: plures enim, quam sex aliê magnitudinum differentiê, videas licet; quarum maiores, quas magnitudinis septimê, seu primê invisibilium, appellare possumus, Perspicilli beneficio maiores et clariores apparent, quam magnitudinis secundê Sidera, acie naturali visa. Ut autem de inopinabili fere illarum frequentia unam alteramve attestationem videas, Asterismos duos subscribere placuit, ut ab eorum exemplo de cêteris iudicium feras. In primo integram Orionis Constellationem
pingere decreveram; verum ab ingenti Stellarum copia, temporis vero inopia, obrutus, aggressionem hanc in aliam occasionem distuli; adstant enim, et circa veteres, intra unius aut alterius gradus limites, disseminantur, plures quingentis: quapropter tribus quê in Cingulo, et senis quê in Ense iampridem adnotatê fuerunt, alias adiacentes octuaginta recens visas apposuimus; earumque interstitia, quo exactius licuit, servavimus: notas, seu veteres, distinctionis gratia, maiores pinximus, ac duplici linea contornavimus; alias inconspicuas, minores, ac unis lineis notavimus; magnitudinum quoque discrimina, quo magis licuit, servavimus.
In altero exemplo sex Stellas Tauri, PLEIADAS
dictas, depinximus (dico autem sex, quandoquidem septima fere nunquam apparet) intra angustissimos in Cêlo cancellos obclusas, quibus aliê, plures quam quadraginta, invisibiles adiacent; quarum nulla ab aliqua ex prêdictis sex vix ultra semigradum elongatur: harum nos tantum triginta sex adnotavimus; earumque interstitia, magnitudines, necnon veterum novarumque discrimina, veluti in Orione, servavimus.