Latin · ~8 min
Lines 1.47-1.53
Galileo, SIDEREUS NUNCIUS Galileo Galilei 1.47-53
Not analysed yet
Quod tertio loco a nobis fuit observatum, est ipsiusmet LACTEI Circuli essentia, seu materies, quam Perspicilli beneficio adeo ad sensum licet intueri, ut et altercationes omnes, quê per tot sêcula philosophos excruciarunt, ab oculata certitudine dirimantur, nosque a verbosis disputationibus liberemur. Est enim GALAXIA nihil aliud, quam innumerarum Stellarum coacervatim consitarum congeries: in quamcumque enim regionem illius Perspicillum dirigas, statim Stellarum ingens frequentia sese in conspectum profert, quarum complures satis magnê ac valde conspicuê videntur; sed exiguarum multitudo prorsus inexplorabilis est.
At cum non tantum in GALAXIA lacteus ille candor, veluti albicantis nubis, spectetur, sed complures consimilis coloris areolê sparsim per êthera subfulgeant, si in illarum quamlibet Specillum convertas, Stellarum constipatarum ctum offendes. Amplius (quod magis miraberis), Stellê ab Astronomis singulis in hanc usque diem NEBULOS� appellatê, Stellularum mirum in modum consitarum greges sunt; ex quarum radiorum commixtione, dum unaquêque ob exilitatem, seu maximam a nobis remotionem, oculorum aciem fugit, candor ille consurgit, qui densior pars Cêli, Stellarum aut Solis radios retorquere valens, hucusque creditus est. Nos ex illis nonnullas observavimus, et duarum Asterismos subnectere voluimus.
In primo habes NEBULOSAM, Capitis Orionis
appellatam, in qua Stellas vigintiunas numeravimus.
Secundus NEBULOSAM PR�SEPE
nuncupatam continet; quê non una tantum Stella est, sed congeries Stellularum plurium quam quadraginta: nos, prêter Asellos, trigintasex notavimus, in hunc, qui sequitur, ordinem dispositas.
De Luna, de inerrantibus Stellis ac de Galaxia, quê hactenus observata sunt, breviter enarravimus. Superest ut, quod maximum in prêsenti negotio existimandum videtur, quatuor PLANETAS a primo mundi exordio ad nostra usque tempora nunquam conspectos, occasionem reperiendi atque observandi, necnon ipsorum loca, atque per duos proxime menses observationes circa eorundem lationes ac mutationes habitas, aperiamus ac promulgemus; Astronomos omnes convocantes, ut ad illorum periodos inquirendas atque definiendas se conferant, quod nobis in hanc usque diem, ob temporis angustiam, assequi minime licuit. Illos tamen iterum monitos facimus, ne ad talem inspectionem incassum accedant, Perspicillo exactissimo opus esse, et quale in principio sermonis huius descripsimus.