Latin · ~9 min
Lines 1.83-1.92
Galileo, SIDEREUS NUNCIUS Galileo Galilei 1.83-92
Not analysed yet
Die vigesimaprima, hora 0, min. 30, aderant ex oriente Stellulê tres, êqualiter inter se et a Iove distantes:
interstitia vero, secundum existimationem, 50 secundorum minutorum fuere. Aderat quoque Stella ex occidente, a Iove distans min. pr. 4. Orientalis Iovi proxima erat omnium minima; reliquê vero aliquanto maiores, atque inter se proxime êquales.
Die vigesima secunda, hora 2, consimilis fuit Stellarum dispositio:
a Stella orientali ad Iovem minutorum primorum 5 fuit intervallum, a Iove ad occidentaliorem pr. 7. Duê vero occidentales intermediê distabant ad invicem min. 0, sec. 40; propinquior vero Iovi aberat ab illo m. p. 1. Ipsê mediê Stellulê minores erant extremis: fuerunt vero secundum eandem rectam lineam iuxta Zodiaci longitudinem extensê, nisi quod trium occidentalium media paululum in austrum deflectebat. Sed, hora noctis sexta, in hac constitutione visê sunt:
orientalis admodum exigua erat, distans a Iove, ut antea, min. pr. 5. Tres vero occidentales, et a Iove et ad invicem, êqualiter dirimebantur, erantque intercapedines singulê min. 1, sec. 20 proxime: et Stella Iovi vicinior, reliquis duabus sequentibus minor apparebat: omnesque in eadem recta exquisite dispositê videbantur.
Die vigesima tertia, hora 0, min. 40 ab occasu, in hunc ferme modum Stellarum constitutio se habuit:
erant tres Stellê cum Iove in recta linea secundum Zodiaci longitudinem, veluti semper fuerunt: orientales erant duê, una vero occidentalis. Orientalior aberat a sequenti min. pr. 7, hêc vero a Iove min. 2, sec. 40, Iuppiter ab occidentali min. 3, sec. 20: erantque omnes magnitudine fere êquales. Sed, hora quinta, duê Stellê, quê prius Iovi erant proximê, amplius non cernebantur, sub Iove, ut arbitror, latitantes; fuitque talis aspectus:
Die vigesimaquarta, tres Stellê, orientales omnes, visê sunt, ac fere in eadem cum Iove recta linea:
media enim modice in austrum deflectebat. Iovi propinquior distabat ab eo min. 2, sequens ab hac min. 0, sec. 30, ab hac vero aberat orientalior min. 9: erantque omnes admodum spiendidê. Hora vero sexta, duê solummodo sese offerebant Stellê in hoc positu:
nempe cum Iove in eadem recta linea ad ungem, a quo elongabatur propinquior min. p. 3, altera vero ab hac min. p. 8: in unam, ni fallor, coierant duê mediê prius observatê Stellulê.