Latin
ONOMICVS
Galileo, Sidereus nuntius 14
Unproofread scanNot analysed yet
luminosam Lunae partem ab obscura diuidentis (ob maximam enim elongationem Solis à Luna hic circulus à maximo sensibiliter non differt) ac secundum vigesimam illius partem distet A. à puncto. C. &protrahatur semidiameter EA. qui extensus occurrat cum contingente G. C. D. (quae radium illuminantem repraesentat) in puncto D. erit igitur arcus CA. seu recta CD. 100. qualium CE. est 1000. &aggregatum quadratorum D C. CE. 1010060. cui quadratum DE. aequale est: tota igitur ED. erit plusquàm 1004. &AD. plusquàm 4. qualium CE. fuit 1000. Sublimitas igitur AD. in Luna, quae verticem quempiam ad vsque Solis radium GCD. clatum, &à termino C. per distantiam CD. remotum, designat, eminentior est miliaribus Italicis 4. verùm in Tellure nulli extant mon tes, qui vix ad vnius miliarij altitudinem perpendicularem accedant; manifestum igitur relinquitur, Lunares eminentias terrestribus esse sublimiores. Lubet hoc loco alterius cuiusdam Lunaris apparitionis admiratione dignae causam assignare, quae licet à nobis non recens, sed multis abhinc annis obseruata sit, nonnullisque familiaribus amicis, &discipulis ostensa, explicata, atque per causam declarata; quia tamen eius obseruatio Perspicilli ope facilior redditur, atque euidentior, non incongruè hoc in loco reponen dam esse duxi; idque etiam tum maximè, vt cognatio, atque similitudo inter Lunam, atque Tellurem cla rius appareat. Dum Luna tum ante, tum etiam post coniunctionem non procul à Sole reperitur, non modo ipsius globus ex parte qua lucentibus cornibus exornatur visui nostro spectandum se se offert, verum etiam tenuis quaedam sublucens periphaeria, tenebrosae partis, Soli nempè auersae orbitam delineare, atque ab ipsius aetheris obscuriori campo seiungere videtur. Verum si exactiori inspectione rem consideremus, videbimus non tantum extremum tenebrosae partis limbum incerta quadam claritate lucentem; sed integram Lunae faciem, illam nempè, quae Solis fulgorem nondum sentit, lu mine quodam, nec exiguo, albicare; apparet tamen primo intuitu subtilis tantummodo circumferentia lucens, propter obscuriores coeli partes sibi conter minas; reliqua verò superficies obscurior è contra videtur, ob fulgentium cornuum aciem nostram obtenebrantium contactum. Verum, si quis talem sibi eligat situm, vt à tecto, vel camino, aut aliquo alio obice inter visum, &Lunam (sed procul ab oculo posito) cornua ipsa lucentia occultentur, pars verò reliqua Lunaris globi aspectui nostro exposita relinquatur, tunc luce non exigua hanc quoque Lunae plagam, licet Solari lumine destitutam splendere depraehendet, idque potissimum, si iam nocturnus orror ob solis absentiam increuerit; in campo enim obscuriori eadem lux clarior apparet.