Latin
15.1 to 15.4
Galileo, Sidereus nuntius 15.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Compertum insuper est, hanc secundam (vt ita dicam) Lunae claritatem maiorem esse quò ipsa minus à Sole distiterit; per elongationem enim ab eo remittitur magis, magisque, adeò vt post primam quadraturam, &ante secundam, debilis, &admodum incerta comperiatur, licet in obscuriori coelo spectetur; cum tamen in sextili, &minori elongatione, quamuis inter crepuscula mirum immodum fulgeat: fulgeat inquam adeò, vt ope exacti Perspicilli magnae maculae in ipsa distinguantur. Hic mirabilis fulgor non modicam philosophantibus intulit admirationem; pro cuius causa afferenda alij alia in medium protulerunt. Quidam enim proprium esse, ac naturalem ipsiusmet Lunae splendorem dixerunt; alij à Venere illi esse impertitum, alij à Stellis omnibus, alij à Sole, qui radijs suis profundam Lunae soliditatem permeet. Verùm huiuscemodi prolata exiguo labore coarguuntur, ac falsitatis euincuntur. Si enim aut proprium esset, aut à Stellis collatum eiusmodi lumen, illud maximè in Eclypsibus retineret, ostenderetque, cum in obscurissimo coelo destituatur; quòd tamen aduersatur experientiae: fulgor enim qui in deliquijs apparet in Luna longè minor est, subrufus, ac quasi aeneus; hic verò clarior, &candidior; est insuper ille mutabilis, ac loco mobilis; vagatur enim per Lunae faciem, adeò vt pars illa, quae periphaeriae circuli vmbrae terrestris propinquior est, clarior, reliqua verò obscurior semper spectetur; ex quo omni proculdubio id accidere intelligimus, ex radiorum Solarium vicinitate tangentium crassiorem quandam regionem, quae Lunam orbiculariter ambit, ex quo contactu Au rora quaedam in uicinas Lunae plagas effunditur, non secus ac in terris tum mane, tum vesperi crepusculinum spargitur lumen; qua de re fusius in libro de Sistemate mundi pertractabimus. Asserere autem à Venere impertitam eius modi lucem puerile adeò est, vt responsione sit indignum; quis enim adeò inscius erit, vt non intelligat, circa coniun ctionem, &intra sextilem aspectum, partem Lunae, Soli auersam vt à Venere spectetur omninò esse impossibileus? Esse au tem ex Sole, qui suo lumine profundam Lunę soliditatem penetret, atque perfundat, pariter est inopinabile; nunquam enim imminueretur, cum semper emisphaerium Lunae à So le sit illustratum, tempore Lunarium Eclypsium excepto.