Latin
16.1 to 16.3
Galileo, Sidereus nuntius 16.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Tali itaque periodo alternis vicibus Lunaris fulgor menstruas illuminationes clariores modo, debiliores alias nobis largitur: verum aequa lance beneficium à Tellure compensatur. Dum enim Luna sub Sole circa coniunctiones reperitur, superficiem terrestris emispherij So li expositi, viuidisque radijs illustrati integram respicit. reflexumque ab ipsa lumen concipit: ac proinde ex tali reflexione inferius emisphaerium Lunae, licet Solari lumine destitutum, non modicè lucens apparet. Eadem Luna per quadrantem à Sole remota, dimidium tantum terrestris emisphaerij illuminatum conspicit, scilicet occiduum, altera enim medietas orientalis nocte obtenebratur: ergo &ipsa Luna splendidè minus à Terra illustratur, eiusvè proinde lux illa secundaria exilior nobis apparet. Quòd si Lunam in oppositione ad Solem constituas: spectabit ipsa emisphaerium intermediae Telluris om ninò tenebrosum, obscuraque nocte perfusum; si igitur eclyptica fuerit talis oppositio, nullam prorsus illuminationem recipiet Luna, Solari simul, ac terrestri irradia tione destituta. In alijs, atque alijs ad Terram, &ad Solem habitudinibus majus, minusvè à terrestri reflexione recipit lumen, piout maiorem, aut minorem terre stris emisphaerij illuminati partem spectauerit; is enim inter duos hosce Globos seruatur tenor, vt quibus temporibus maximè à Luna illustratur Tellus, ijsdem minus vice versa à Terra illuminetur Luna, &è contra, Atque haec pauca de hac re in pręsenti loco dicta sufficiant, fusius enim in nostro Systemate Mundi; vbi complurimis &rationibus, &experimentis validissima Solaris luminis è Terra reflexio ostenditur illis, qui eam à Stellarum corea arcendam esse iactitant, ex eo potissimum, quòd à motu, &à lumine fit vacua: vagam enim illam, ac Lunam splendore superantem, non autem sordium, mundanarumque fecum sentinam, esse demonstrabimus, &naturalibus quoque rationibus sexcentis confirmabimus. Diximus hucusque de Obseruationibus circa Lunare corpus habitis, nunc de Stellis fixis ea quae actenus à nobis inspecta fuerunt breuiter in medium adferamus. Ac primo illud animaduersione dignum est, quod scilicet Stellae tam fixae, quam errabundae, dum adhibito Perspicillo spectantur, nequaquam magnitudine augeri videntur iuxta proportionem eandem, secundum quam obiecta reliqua, &ipsamet quoque Luna, acquirunt incrementa: verum in Stellis talis auctio longè minor apparet: adeo vt Perspicillum, quod reliqua obiecta secundum centuplam, gratia exempli rationem multiplicare potens erit, vix secundum quadruplam, aut quintuplam Stellas multiplices reddere credas: ratio autem huius est, quod scilicet Astra dum libera, ac naturali oculorum acie spectantur, non secundum suam simplicem, nudamque, vt ita dicam, magnitudinem se se nobis offerunt, sed fulgoribus quibusdam irradiata, micantibusque radijs trinita, idque potissimum, cum iam increuerit nox; ex quo longè maiores videntur, quam si ascitijs illis crinibus esseur eauta: angulus enim visorius non à primario Stellae cerpusculo, sed à latè circumfuso splendore terminatur.