Latin
15.5 to 15.6
Galileo, Sidereus nuntius 15.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
diminuitur tamen dum Luna ad quadraturam properat, &omninò etiam hebetatur, dum quadratum superauerit. Cum itaque eiusmodi secundarius fulgor, nec Lunae sit congeni tus, atque proprius, nec à Stellis vllis, nec à Sole mutuatus, cumque iam in Mundi vastitate corpus aliud supersit nullum, nisi sola Tellus; quid quaeso opinandum? quid proferendum? nunquid à Terra ipsum Lunare corpus, aut quidpiam aliud opacum, atque tenebrosum lumine perfundi? quid mirum? maximè: aequa grataque permutatione rependit Tellus parem illuminationem ipsi Lunae, qualem &ipsa à Luna in profundioribus noctis tenebris toto ferè tempore recipit. Rem clarius aperiamus. Luna in coniunctionibus, cum medium inter Solem &Terram obtinet locum, Solaribus radijs in superiori suo emisphaerio Terrę auerso perfunditur; emisphaerium verò inferius, quo Terram aspicit tenebris est obductum; nullatenus igitur terrestrem superficiem illustrat. Luna paulatim à Sole digressa iam iam aliqua ex parte in emisphaerio inferiori ad nos vergente illuminatur, albicantia cornua, subtilia tamen ad nos conuertit; &leuiter Terram illustrat: crescit in Luna iam ad quâdraturam accedente Solaris illuminatio; augetur in terris eius luminis reflexio; extenditur adhuc supra semicirculum splendor in Luna; &nostrae clariores effulgent noctes; tandem integer Lunae vultus, quo terram aspicit, ab opposito Sole clarissimis fulgoribus irradiatur; enitet longè lateque terrestris superficies Lunari splendore perfusa; postmodum decrescens Luna debiliores ad nos radios emittit, debilius illuminatur terra; Luna ad coniunctionem properat, atra nox Terram occupat.