Latin
17.1 to 17.4
Galileo, Sidereus nuntius 17.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
intonsa igitur in medijs tenebris spectantur Astra, crines tamen illorum diurna lux abradere potest; at non lux ista tantum, sed tenuis quoque nubecula, quae inter Sydus, &oculum aspicientis interponatur; idem quoque praestant nigra velamina, ac vitra colorata, quorum obiectu, atque interpositione circumfusi fulgores Stellas deserunt. Hoc idem pariter efficit Perspicillum, prius enim adscititios, accidentalesque à Stellis fulgores adimit, illarum inde globulos simplices (si tamen figura fuerint globosa) auget, atque adeo secundum minorem multiplicitatem adaucta videntur: Stellula enim quintae, aut sextae magnitudinis per Perspicillum visa, tanquam magnitudinis primę repraesentatur. Adnotatione quoque dignum videtur esse discrimen inter Planetarum, atque fixarum Stellarum aspectus: Planetae enim globulos suos exactè rotundos. ac circinatos obijciunt, ac veluti Lunulae quaedam vndique lumine perfusae, orbiculares apparent: Fixae verò Stellae peripheria circulari nequaquam terminatę con spiciuntur, sed veluti fulgores quidam radios circumcir ca vibrantes; atque admodum scintillantes: consimili tandem figura pręditae apparent cum Perspicillo, ac dum naturali intuitu spectantur, sed adeò maiores, vt Stellula quintae, aut sextae magnitudinis Canem, maximam nempè fixarum omnium aequere videatur. Verùm infra Stellas magnitudinis sextae, adeò numerosum gregem aliarum, naturalem intuitum fugientium, per Perspicillum intueberis, vt vix credibile sit, plures enim quam sex aliae magnitudinum differentiae videas licet. quarum ma iores, quas magnitudinis septimae, seu primae inuisibilium appellare possumus, Perspicilli beneficio maiores, &clariores apparent, quam magnitudinis secundae Sydera acie naturali visa. Vt autem de mopinabili ferè illarum frequen tia vnam, alteramvè attestationem videas Asterismos duos subscribere placuit, vt ab eorum exemplo de caeteris iudi cium feras. In primo integram Orionis Constellationem pingere decreueram; verum ab ingenti Stellarum copia, temporis verò inopia obrutus, aggressionem hanc in aliam occasionem distuli; adstant enim, &circa veteres intra vnius, aut alterius gradus limites disseminantur plures quin gentis: quapropter tribus quae in Cingulo, &senis quae in Ense iampridem adnotatae fuerunt, alias adiacentes octuaginta recens visas apposuimus; earumque interstitia quo exactius licuit seruauimus: notas, seu veteres, distinctionis gratia, maiores pinximus, ac duplici linea contornauimus, alias inconspicuas, minores, ac vnis lineis notauimus; magnitudinum quoque discrimina quo magis licuit seruauimus.