Latin
17.5 to 17.9
Galileo, Sidereus nuntius 17.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
In altero exemplo sex Stellas Tauri, PLEIADAS dictas depinximus (dico autem sex, quandoquidem septima ferè nunquam apparet) intra angustissimos in coelo cancellos obclusas, quibus aliae plures quam quadraginta inuisibiles adiacent; quarum mulla ab aliqua ex praedictis sex vix vltra semigradum elongatur; harum nos tantum trigintasex adnotauimus; earumque interstitia, magnitudines, necnon veterum nouarumque discrimina veluti in Orione seruauimus. Cinguli, &Ensis ORIONIS Asterismus. PLEIA. τ ε **ΧX* x tertio loco à nobis fuit obseruatum, est ipsiusnet LACTEI Circuli essentia, seu materies, quam Perspicilli beneficio adeò ad sensum licet intueri, vt &alter cationes omnes, quae per tot saecula Philosophos excrucia runt ab oculata certitudine dirimantur, nosque à verbosis disputationibus liberemur. Est enim GALAXYA nihil aliud, quam innumerarum Stellarum coaceruatim consitarum congeries; in quamcunque enim regionem illius Perspicillum dirigas, statim Stellarum ingens frequentia se se in conspectum profert, quarum complures satis magnae, ac valde conspicuae videntur; sed exiguarum multitudo prorsus inexplorabilis est. At cum non tantum in GALAXYA lacteus ille candor, veluti albicantis nubis spectetur, sed complures consimilis coloris areolae sparsim per aethera subfuigeant, si in illarum quamlibet Specillum conuertas Stellarum constipatarum cętum De Luna, de inerrantibus Stellis, ac de Galaxya, quae hactenus obseruata sunt breuiter enarrauimus. Superest vt, quod maximum in praesenti negotio existimandum videtur, quatuor PLANETAS à primo mundi exordio ad nostra vsque tempora nunquam conspectos, occasionem reperiendi, atque obseruan di, nec non ipsorum loca, atque per duos proximè menses obseruationes circa eorundem lationes, ac mutationes habitas, aperiamus, ac promulgemus: astronomos omnes conuocantes, vt ad illorum periodos inquirendas, atque definiendas se conferant, quod nobis in hanc vsque diem ob temporis angustiam as sequi minime licuit. Illos tamen iterum monitos facimus, ne ad talem inspectionem incassum accedant, Perspicillo exactissimo opus esse, &quale in principio sermonis huius, descripsimus. Die itaque septima lanuarij instantis anni millesimi sexcentesimi decimi, hora sequentis noctis prima, cum cęlestia sydera per Perspicillum spectarem, luppiter se se obuiam fecit, cumque admodum excellens mihi parassem instrumentum, (quod antea ob alterius Organi debilitatem minime contigerat) tres illi adstare stellulas, exiguas quidem, veruntamen clarissimas, cognoui; quae licet è numero inerrantium à me crederentur, non nullam tamen intulerunt admirationem, eo quod secundum exactam lineam re ctam, atque Eclypticae pararellam dispositae videbantur: ac cęteris magnitudine paribus splendidiores: eratque illarum inter se &ad louem talis constitutioOri.