Latin
18
Galileo, Sidereus nuntius 18
Unproofread scanNot analysed yet
Hic licet ad mutuam Stellarum appropinquationem minimè cogitationem appulissem, Occ. Ori. exitare tamen caepit, quonam pacto Iuppiter ab omnibus praedictis fixis posset orientalior reperiri, cum à binis ex illis pridie occidentalis fuisset: ac proinde veritus sum ne forte, secus à computo astronomico, directus foret, ac propterea motu proprio Stellas illas anteuertisset: quapropter maximo cum desiderio sequentem expectaui noctem; verum à spe frustratus fui, nubibus enim vndiquaque obductum fuit cęlum. At die decima apparuerunt Stellae in eiusmodi ad Iouem positu: duae enim tantum, &orientales ambae Occ Ori