Latin
17
Galileo, Sidereus nuntius 17
Unproofread scanNot analysed yet
Occ. E ex parte, ex parte scilicet Orientali duae aderant Stellae, vna verò Occasum versus. Orientalior atque Occidentalis, reliqua paulo maiores apparabant, de distantia inter ipsas &louem minime sollicicus fui; fixae enim vti diximus primo creditae fuerunt; cum autem die octaua, nescio quo Fato ductus, ad inspectionem eandem reuersus essem, longè aliam constitutionem reperi; erant enim tres Stellulae occidentales omnes à Ioue, atque inter se quam superiori nocte viciniores, paribusque interstitijs mutuo disseparatae, veluti apposita praese fert delineatio.