Latin
28
Galileo, Sidereus nuntius 28
Unproofread scanNot analysed yet
Occidentalis verò elongabatur à loue m. 2. erant extremi lucidiores, ac maiores reliquo, qui admodum exiguus apparebat. Orientalior à recta linea per reliquos &louen ducta paululum in Boream videbatur elatus. Fixa iam adnotata ab occidentali Planeta m. 8. distabat, secundum perpendicularem ab ipso Planeta ductam super lineam rectam per Planetas omnes extensam; veluti apposita figura demonstrat. Halce louis, &adiacentium Planetarum ad Fixam collationes apponere placuit, vt ex illis eorundem Planetarum progressus, tum secundum longitudinem, tum etiam secundum latitudinem, cum motibus, qui ex tabulis auriuntur ad vnguem congruere quilibet intelligere possit. Hae sunt obseruationes quatuor Mediceorum Planetarum recens, ac primò à me repertorum, ex quibus quamuis illorum periodos numeris colligere nondum detur; licet saltem quaedam animaduersione digna pronunciare. Ac primo cum louem consimilibus interstitijs modo consequan tur, modo praeeant, ab eoque tum versus ortum, tum in occa sum angustissimis tantum diuaricationibus elongentur, eun demque retrogradum pariter, atque directum concomitentur, quin circa illum suas conficiant conuersiones, interea dum circa mundi centrum omnes vnà duo decennales periodos absoluunt, nemini dubium esse potest. Conuertuntur insuper in circulis inęqualibus, quod manifestè colligitur ex eo, quia in maioribus à loue digressionibus nunquam binos Planetas iunctos videre licuit; cum tamen propè louem duo, tres, &interdum omnes simul constipati reperti sint. Depręhenditur insuper velociores esse conuersiones Planetarum angustiores circa louem circulos describentium; propinquiores enim Ioui Stellae saepius spectantur orientales, cum pridie ex occasu apparuerint, &è contra: at Planeta maximum permeans orbem, accuratè praeadnotatas reuersiones perpendenti, restitutiones semimenstruas habere videtur. Eximium prae terea praeclarumque habemus argumentum pro scrupulo ab il is demendo, qui in Sistemate Copernicano conuersionem Planetarum circa Solem aequo animo ferentes, adeò pertur bantur ab vnius Lunae circa terram latione, intereadum ambo annuum orbem circa Solem absoluunt, vt hanc vniuersi constitutionem tanquam impossibilem euertendam esse arbitrentur; nunc enim nedum Planetam vnum circa alium conuertibilem habemus, dum ambo magnum circa Solem perlustrant orbem; verum qua tuor circa louem instar Lunae circa Tellurem, sensus nobis vagantes offert Stellas, dum omnes simul cum loue 12.