Latin
29
Galileo, Sidereus nuntius 29
Unproofread scanNot analysed yet
annorum spacio magnum circa Solem permeant orbem. Praetereundum tan dem non est, qua nam ratione contingat, vt Medicea Sidera dum angustissimas circa louem rotationes absoluunt, semetipsis interdum plusquam duplo maiora videantur. Causam in vapo ribus terrenis minimè qrere possumus: apparent enim aucta, seu minuta, dum louis, &propinquarum fixarum moles nilimmutatae cernuntur. Accedere autem illos, adeoque à terra elongari circa suae conuersionis perigeum, aut apogeum, vt tantae mutationis canm nanciscantur, omninò inopinabile vtr; nam arcta circularis latio id nulla ratione pręstare valet; oualis verò mo tus (qui in hoc casu rectus ferè esset) &inopinabilis, &ijs quo apparent nulla ratione consonus esse vr. Quod hac in re succurrit lubens profero, ac rectè philosophantium iudicio, censuraeque exhibeo. Constat terrestrium vaporum obiectu Solem, Lunamque maiores, sed fixas, atque Planetas minores apparere: hinc Luminaria propè orizontem maiora, Stellae vero mino res, ac plerunque inconspicuae; imminuuntur etiam magis si ijde vapores lumine fuerint perfusi; idcirco Stellae iuterdiu, ac intra crepuscula admodum exiles apparent; Luna non item, vt supra quoque monuimus. Constat insuper non modo Tel lurem, sed etam Lunam suum habere vaporosum orbem circunfusum, tum ex his quae supra diximus, tum maximè ex ijs, quae fusius in nostro Sistemate dicentur; at idem quoque de re liquis Planetis ferre iudicium congrue possumus; adeò vt etiam circa Iouem densiorem reliquo aethere ponere orbem inopinabile minime videatur, circa quem, instar Lunae circa elementorum spheram, Planetae MEDICEA circumducan tur, atque huius orbis obiectu dum apogei fuerint minores, dum verò perigei, per eiusdem orbis ablationem, seu at tenuationem maiores appareant. Viterius progredi temporis angustia inhibet; plura de his breui candidus Lector expectet. NIS.