Latin
v
Galileo, Sidereus nuntius v
Unproofread scanNot analysed yet
Placuit Deo Optimo Maximo, vt à Serenissimis parentibus tuis non indignus existimarer, qui Celsitudini tuae in tradendis Mathematicis disciplinis operam nauarem, quod quidem praestiti quatuor superioribus annis proximè elapsis, eo anni tempore, quo à seuerioribus studijs ocium esse consueuit. Quo circa cum mihi diuinitus planè contigerit, vt Celsitudini tuae inseruirem, atque ideò incredibilis Clementiae, ac benignitatis tuae radios propius exceperim; quid mirum si animus meus adeo incaluit, vt nihil aliud propemodum dies, noctesque meditetur, quàm vt ego, qui non solum animo, sed etiam ipso ortu, ac natura sub tua dominatione sum, tuae gloriae cupidissimus, &quàm gratissimus erga te esse cognoscar? Quae cum ita sint, cum te Auspice COSME Serenissime, has Stellas superioribus Astronomis omnibus incognitas explorauerim, optimo iure eas Augustissimo Prosapiae tuae nomine insignire decreui. Quod si illas primus indagaui, quis me iure repraehendat, si ijsdem quoque nomen imposuero, ac MEDICAEA SYDERA appellaro? sperans fore, vt tantùm dignitatis ex hac appellatione ijs Syderibus accedat, quantum alia caeteris Heroibus attulerunt. Nam vt taceam de Serenissimis tuis Maioribus, quorum gloriam sempiternam omnium historiarum monumenta testantur, sola tua virtus, Maxime Heros, illis Astris impertiri potest nominis immortalitatem.