Latin
vi
Galileo, Sidereus nuntius vi
Unproofread scanNot analysed yet
Cui enim dubium esse potest, quin quam tui expectationem faelicissimis Imperij Auspicijs concitasti, quamuis summam, eam non solum sustineas, ac tuearis, verum etiam longo interuallo superaturus sis? vt cum alios tui similes viceris, tecum nihilominus ipse certes, ac te ipso, ac magnitudine tua in dies maior euadas. Suscipe itaque Clementissime Princeps hanc tibi ab Astris reseruatam gentiliciam gloriam, &illis diuinis bonis, quae non tam à Stellis, quam à Stellarum Opifice, ac Moderatore Dea cibi deferuntur, quàm diutissimè fruere. Datum Patauij 4. Idus Martij, DCX. Celsitudinis tuae Addictissimus Seruûs Galileus Galileus.