Latin
ONOMICVS
Galileo, Sidereus nuntius x
Unproofread scanNot analysed yet
Idem paucos post dies mihi per literas à nobili Galle Iacobo Badouere ex Lutetia confirmatum est, quod tandem in causa fuit, vt ad rationes inquirendas, necnon media excogitanda, per quae ad consimilis Organi inuentionem deuenirem, me totum conuerterem; quam paulopost doctrinae de Refractionibus innixus assequutus sum; ac tubum primò plumbeum mihi paraui, in cuius extremitatibus vitrea duo Perspicilla, ambo ex altera parte plana, ex altera verò vnum sphaee ricè conuexum, alterum verò cauum aptaui; oculum deindè ad cauum admouens obiecta satis magna, &propinqua intuitus sum; triplo enim viciniora, no nuplo verò maiora apparebant, quam dum sola naturali acie spectarentur. Alium postmodum exactiorem mihi elaboraui, qui obiecta plusquam sexageties maiora repraesentabat. Tandem labori nullo, nullisquè sumptibus parcens, eò à me deuentum est, vt Organum mihi construxerim adeò excellens, vt res per ipsum visae millies ferè maiores appareant, ac plusquam in terdecupla ratione viciniores, quam si naturali tan tum facultate spectentur. Huius Instrumenti quot, quantaque sint commoda tam in re terrestri, quam in Marittima omnino superuacaneum foret enumerare, Sed missis terrenis, ad Coelestium speculationes me contuli: ac Lunam prius tam ex propinquo sum intuitus, ac si vix per duas Telluris diametros abesset.