Latin
ONOMICVS
Galileo, Sidereus nuntius xi
Unproofread scanNot analysed yet
Post hanc Stellas tum fixas, tum vagas incredibili animi iocunditate saepius obseruaui; cumquè harum maximam frequentiam viderem, de ratione qua illarum interstitia dimetiri possem excogitare cępi, ac demum reperi. Qua de re singulos praemonitos esse decet, qui ad huiuscemodi obseruationes accedere volunt. Primo enim necessarium est, vt sibi Perspicillum parent exactissimum, quod obiecta pellucida, distincta, &nulla caligine obducta repraesentet; eademque ad minus secundum quatercentuplam rationem multiplicet; tunc enim illa bisdecuplo viciniora commonstrabit; nisi enim tale fuerit Instrumentum, ea omnia, quae à nobis conspecta sunt in cęlis, quaevè infra enumerabuntur, intueri tentabitur frustra. Vt autem de multiplicatione instrumenti quilibet paruo negotio certior reddatur, circulos binos, aut quadrata bina cartacea contornabit, quorum alterum quatercenties altero majus existat, id autem erit tunc, cum maioris diameter, ad diametrum alterius longitudine fuerit vigecupla; deinde superficies ambas in eodem pariete infixas simul à longe spectabit, minorem quidem altero oculo ad Perspicillum admoto, maiorem verò altero oculo libero; commodè enim id fieri licet vno eodemque tempore oculis ambobus adapertis; tunc enim figurae ambae eiusdem apparebunt magnitudinis, si Organum secundum optatam proportionem obiecta multiplicauerit. Consimili parato Instrumento, de ratione distantiarum dimetiendarum inquirendum erit; quod tali artificio assequemur. Sit enim, facilioris intelligentiae gratia, Tubus ABCD. Oculus inspicientis esto E. radij, dum nulla in Tubo adessent Perspicilla ad obiectum FG. secundum lineas rectas E. C. F. EDG. ferrentur, sed appositis Perspicillis ferantur secundum lineas refractas ECH. EDI. coarctantur enim, &qui prius liberi ad FG. Obiectum dirigebantur, partem tantummodo HI. conpraehendent: accepta deinde ratione distantiae EH. ad lineam HI. per tabulam sinuum reperietur quantitas anguli in oculo ex obiecto HI. constituti, quem minuta quaedam tantum continere comperiemus.