Latin
DIALOG
Galileo, Systema cosmicum 10.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde, quotiescunque fundamentum hucusque stabilitum, vitio laborare deprehenditur, haud ab re cetera quoque quae superstructa sunt omnia in dubium vocaueris. Non nego, Aristotelem ea, quae discursu generali, à principiis vniuersalibus ac primis dependente, hactenus introduxit, in progressu postea denuo confirmare rationibus particularibus &experientiis: quas omnes distincte pensiculateque considerare necesse est. Iam autem, cùm in hactenus allatis occurrant haud paucae nec exiguae difficultates, T &tamen par erat, vt prima principia ac fundamenta, certa, firma, stabilia essent, quo tutius iisdem inaedificare liceret) forte non inconsultum fuerit, antequam dubiorum cumulus augeatur, experiri, num forte, sicut existimo, diuersum sectantibus iter, aliam tutioremque viam inuenire liceat, &accuratius expensis architecturae praeceptis prima fundamenta stabilire.