Latin
DIALOG
Galileo, Systema cosmicum 11
Unproofread scanNot analysed yet
Seposito itaque nunc Aristotelico progressu, quem suo tempore resumptum sigillatim examinabimus, aio, in iis rebus, quas proposuit hucusque, cum eo mihi conuenire: &concedo, Mundum esse corpus omnibus praeditum dimensionibus, &proinde perfectissimum addo, quod quatenus tale, necessariò sit ordinatissimum, hoc est partibus summo &perfectissimo ordine inter sese dispositis abso lutum. Quam hypothesin nec à te, nec vllo alio negatum iri credo. SIMP. Quis hoc negaret? Nam prior pars [de Mundi dimensionibus) Aristotelem ipsum autorem habet: eius deinde denominatio (Mundum esse ordinatiss. non aliunde videtur esse desumpta, quàm ex ordine, quo illo perfectissimo absoluitur. SALV. Firmato itaque tali principio, nil obstat quin immediate concludamus, si Mundi corpora integraliasuâ naturâ mo bilia esse debent, impossibile esse, vt motus illorum sit rectus, aut alius quàm circularis. Manifesta &in promptu ratio est: nam quicquid motu recto mouetur, id mutat locum, continuatoque motu, magis magisque dimouetur ab iis vnde progressum est terminis, &ab omnibus locis quae successiue transmittit. Quod si talis motus naturaliter ei competit, sequitur quod à principio non fuerit in suo loco naturali: &proinde partes Mundi non sint ordine perfecto dispositae. Atqui nios praesupponimus, illas esse perfecte ordinatas: &proinde, quatenus tales, est impossibile, vt naturae necessitate mutent locum, &per consequens motu recto moueantur.