Latin
ALTERIVS
Galileo, Systema cosmicum 105
Unproofread scanNot analysed yet
nam se, nisi quid aliud obstet, haud difficulter, Aristotelis immutatâ doctrinâ, &expositionibus aliis, &aliis textibus, opinionem contrariam menti tamen Aristotelis conformem, esse defensurum. SAGR. Egregium vero doctorem, qui imperium sibi sumit in Aristotelem, neque permittit, ab eo verba sibi dari: sed ipsummet obnoxium veluti, naso ducere vult, &cogere vt loquatur ad arbitrium suum. Vide quantum referat, nosse rationem, qua temporis captetur opportunitas. Nec enim eò deueniendum est, vt negotium tibi sit cum Hercule irato, &cum Furiis pugnante, sed cum Ancillis Maeoniis confabulante. Vah ingeniorum seruilium inauditam vilitatem! vltro sese facere Mancipium alienae sententiae: subscribere tanquam decretis inuiolabilibus: eò redigi, vt persuasum &conui ctum te profitearis iis argumentis, quae tantam scilicet habent in concludendo vim &euidentiam, vt illi ipsi dubitent, an de tali proposito scripta fuerint, &an ad istam talem conclusionem probandam pertineant. Id vero stultitiae longe maioris est, quod inter illos ipsosmet adhuc dubitatur, an idem autor in affirmantem an vero negantem partem concesserit. Quid hoc aliud est, quam Oraculi vice statuam ligneam constituere, ad illam responsi petendi caussa decurrere, illam timere, illam reuereri, illam adorare? SIMP. Sed ab Aristotele si recedamus, quem alium in philosophia ducem sequemur? Ostende sis autorem aliquem. SALV. Duce opus est per incognitas, &syluis horridas terras: in apertis autem ac planis locis caeci solummodo ducem requirunt: qualis qui est, rectius is domi manserit. Qui vero in fronte ac mente gerit oculos, istis pro duce vtatur oportet. Nec ideo tamen adfirmo, nullatenus esse Aristoteli auscultandum: imo laudo si quis illum inspiciat, diligenterque discat. Id modò vituperandum est, vsque adeo in praedam ei sedare, vt occlusis oculis, vnicuique dicto eius subscribas, &omissa diuersae rationis inuestigatione pro decreto inuiolabili recipias. Qui quidem abusus aliud quo que permagnum incommodum secum trahit, vt scilicet ad vim demonstrationum eius assequendam non amplius animum ap plices.