Latin
ALTERIVS
Galileo, Systema cosmicum 106
Unproofread scanNot analysed yet
Quid quaeso pudendum est magis, quàm quod videmus in publicis disputationibus, dum de conclusionibus demonstrabiliOpportunum consilium Peripatetici cuiusdam Philosophi. Pusillanimitas quorundam sectatorum Aristotelus. Nimium adhaerescentes Aristoteli, Situperatione digni. strabilibus tractatur, aliquem ex transuerso progredi instructum Aristotelico textu, saepe numero de re diuersissima scripto, &obiecto eo, aduersarioos occludere? Sane si hunc studendi modum porro tenere voletis, nomen Philosophorum abiicite, &vel Historicos, vel memoriae Doctores vos appellate. Nefas enim est, eos qui nunquam philosophantur, honorificum Philosophi cognomentum vsurpare. Verum ad ripam reuertendum est, ne pelagus ingrediamur immensum, quod nec toto hoc die liceat emetiri. Proinde, Simplici, rationibus ac demonstrationibus tuis aut Aristotelis, non autem textibus ac nudis autoritatibus instructus accedito. Nam circa mundum sensibilem, &non in mundo chartaceo, colloquia nostra sunt occupata. Et quia in hesterno colloquio Terram tenebris extractam aperto Caelo asseruimus, &ostendimus, eam caelestibus corporibus vt vocamus annumerare velle, non esse propositionem adeo conuictam &prostratam, vt nihil residui vitalis spiritus habeat; sequitur vt examinemus, quid probabilitatis in hoc sit, si fixam eam statuamus ac prorsus immobilem, scilicet quoad totum suum globum: item an verisimiliter eandem certo aliquo motu, &quonam eo, mobilem faciamus. Cumque in hac quaestione ego quidem dubius haeream, Simplicius autem cum Aristotele non haesitanter immobilitatem amplectatur, ipse sigillatim argumenta pro illa opinione, ego vero responsiones &contrariae partis argumenta producemus: denique Sagredus animi sui sententiam, &in quam partem pronior sit, explicabit. SAGR. Acquiesco, sic tamen vt &mihi permittatur adferre subinde, quae simplex iudicium naturale mihi dictauerit. SALV. Hoc vero ipsum est, quod te maximopere rogatum volo. Nam è considerationibus facilioribus, &vt ita dicam, materialibus, paucas opinor à scriptoribus omissas, ac deesse solummodo subtiliores aliquas magisque reconditas: quarum ad inuestigationem quae subtilitas aptior esse possit ingenio Sagredi acutissimo perspicacissimoque? SAGR. Is per omnia sum, quem Saluiatus esse mevolet. Sed ne, quaeso, nouo diuersionis genere cerimoniis istis officiosis nos remoremur. Nunc enim philosophus sum, &in Schola, non Aula versor. SALV.