Latin
ALTERIVS
Galileo, Systema cosmicum 107
Unproofread scanNot analysed yet
Esto itaque principium nostrae contemplationis, vt consiitize BOOg consideremus, qui tandem cunque motus attribuatur Terrae, esse ne cessarium, vt ille nobis, tanquam Terrae inhabitatoribus, &conse quenter eiusdem motûs participibus, omnino sit imperceptibilis tanquam si nullus esset, quippe qui solummodo res terrestres intue mur. At vero contrà aeque necessarium est, vt idem motus nobis appareat communissimus omnibus aliis corporibus &obiectis visibilibus, quae tanquam à Terrâ separata, eo destituuntur. Vt proinde vera Methodus inuestigandi an motus aliquis &qualis attribui Ter rae possit, consistat in considerando &obseruando, num in corporibus à Terra separatis conspiciatur apparentia aliqua motûs omni bus pariter competentis. Nam talis motus, qui tantum in Luna, ver bi gratia, cerneretur, nec cum Venere, Ioue, ceterisue Stellis, negotii quicquam haberet, is nullo modo Terrae vel aliis, sed solummodo Lunae tribui posset. Iam est motus quidam generalissimus, omnium que maximus, is nimirum, quo Sol, Luna, ceteri Planetae &Stella fixae, &in summa totum Vniuersum, excepta sola Terra, nobis appa rent simul omnia moueri ab Oriente versus Occidentem, spatio 24 horarum. Atque hic motus, quoad hanc primam apparentiam, nihil impedit quin possit tam inesse soli Terrae, quàm toti reliquo Mundo exceptâ Terrâ. Nam eaedem apparentiae tam in vna quam in altera positione conspicerentur. Hinc est, quod Aristoteles &Ptolaemeus, vtpote qui hanc rem penitius considerarunt, immobilitatem Terra probaturi non argumentantur aduersus alterum motum, sed aduersus hunc diurnum: nisi quod Aristoteles nescio quid attingit contra alium aliquem motum, à veterum aliquo Terrae attributum, de quo suo loco tractabimus. SAGR. Optime capio necessitatem qua concludit ratiocinatio tua. Sed dubium mihi subnascitur, vnde me non possum expe dire: nimirum quia Copernicus Terrae tribuit alium adhuc motum super diurnum, qui iuxta regulam modò traditam, nobis in Terra, quoad apparentiam, imperceptibilis esse debebat, sed visibilis in omni reliquo Mundo; videtur mihi necessariò concludi posse, vel quod ille manifeste errauerit assignando Terrae motum talem, cuius generalis harmonia seu congruentia in Caelo non appareat: vel certè, si qua ibi congruentia datur, quod aeque peccauerit Ptolemaeus, hunc non refutando, sicuti refutauit alterum. SALV. Non ab re dubitasti. Quando veniemus ad tractationem Terrae motiones habitatoribus eius sunt imperceptibiles. Terrae non possunt alii motus attribui. quam qui nobis apparent esse conmunes cum reliquo Vniuerso excepta Terra. Motus diurnus ostenditur esse communißimus toti Vniuerso, excepto Globo terrestri. Aristot. &Ptolemaeus argumentantur contra motum diurnum Terrae attributum. Quare probabilius sit motum diurnum soli Terrae potius. quàm Vniuerso relique competere. Motus quoad res, qua eo mouentus aqualiter habet se perinde ac si nullus esset: nec operatur nisi in quantum ad reipso destitu tas relationem habet.