Latin
ALTERIVS
Galileo, Systema cosmicum 114
Unproofread scanNot analysed yet
SAGR. Sentio multiplices animi conceptus obuersari phantasiae, confuse adeo sermonibus hactenus habitis excitatos, vt, si modò rebus dicendis cum attentione velim incumbere, necesse habeam experiri, num rectius eosdem disponere, &quae in iis est, si qua modò est, structuram eruere queam. Et forte procedendo per in terrogationes, animi mei sensa facilius explicauero. Quaero igitur ex Simplicio primùm, an credat, eidem corpori simplici mobili naturaliter competere posse diuersos motus, an vnicum tantùm, qu proprius ei sit ac naturalis. SIMP. Aio, vni mobili simplici non nisi vnicum motum naturaliter competere, alios autem omnes per accidens &participationem, eo modo, quo per nauem ambulantis motus proprius, ipsa illa ambulatio est: participatus autem is, qui eum deuehit in portum, quò nunquam ambulatione sua peruenturus erat, nisi nauis ipsum eò suo motu deuexisset. SAGR. Dic mihi secundò; Motus ille, qui per participationem alicui mobili communicatur, dum illud per seipsum mouetur alio motu diuerso ab eo qui paticipatur, anne necessarium est, vt alicui subiecto per se insit, an vero absque alterius ope &subsidio in